LIBER PRIMUS 
Ante conditionem  
Monasterii  
Piscariensis invenitur  
Ludovicus Imperator  
per diversas  
Italiae Provincias acquisiisse  
possesiones plurimas,  
eo animo, et  
affectu, sicut  
postea claruit,  
ut cum aptum locum inveniret, in quo Monasterium  
construeret, eas ibidem omnipotenti  
Deo largitori omnium bonorum offerret. Voluntatis  
enim ejus erat, et voti, aedificare domum  
Domino Deo; et ideo ex quo coepit Italjam  
frequentare, omni sollicitudine studebat  
praedia, et possesssiones acquirere, donec ei superna  
provisio aptisimmum Monasticae Religionis  
locum ostenderet. Praedia vero, et possessiones  
quas acquirebat, pretio vel aliis justis  
modis eas acquirebat, ut justo, ac legali ordine  
de ipsis Deum sibi saceret heredem.  
Sane qualiter idem gloriosus Imperator, de  
genere Karoli Magni et Pipini Regis Francorum,  
ex patre Lothario natus, in mirabilibus 
  |  
  |