Albericus Casinensis: Visio Alberici

174


VII.
Deinde vidi lacum magnum, totum, ut michi videbatur, plenum sanguine. Set dixit
michi apostolus quod non sanguis, set ignis est ad concremandos homicidas et
odiosos deputatus. Hanc tamen similitudinem propter sanguinis effusionem retinet.
"Homo," inquit, "homicida cum sine penitentia mortuus fuerit, malignum spiritum
in figura eius, quem occidit, portat suspensum ad guttur annis tribus. Et sic postea
reiecto eo demergitur in hunc lacum cruciandus."
VIII
Vidi et aliud supplicium, graviorum scilicet criminum, quod audivi vocari
concovinium. Quod ad instar cuiusdam vasis immense longitudinis atque vastitatis
videbatur esse, plenum quoque erat ere, stagno, plumbo, sulphure et resina, ita
omnibus liquescentibus et ferventibus acsi oleum in frixorio super ignem bulliens.
In hoc vase ex uno capite tenebat caput equus quidam totus igneus, passuum
sexaginta longitudinis, altitudinis triginta, viginti grossitudinis, ex alio vero
capite per quoddam hostiolum ingrediebantur anime ibi cruciande. Quod cum ego
valde territus aspicerem, beatus Petrus apostolus dixit michi: "In hoc tormento
deputantur populares cuiuscumque ecclesie, qui scientes sacerdotem suum esse
adulterum, periurum et excommunicatum, iniquitates eius tacite sustinent vel etiam
defendunt et eius facinoribus assentientes officium eius audiunt. Si enim solius
adulterii crimine reus esset, parrochia forsitan eius non tantum periculi sustineret;
set solet evenire, ut de adulterio incidat in periurium vel excommunicationem. Et ita
impletur illud, quod scriptum est: et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Populares
ergo, ut predixi, puniuntur in hoc supplicio tribus annis, non tamen omnes, quia nec
omnes consentiunt. Dominus autem vel patronus ecclesie, qui eam quamvis iniuste
possidet, quia non debet esse iuris sui, si talibus sui sacerdotis criminibus consenserit,
patietur hoc sexaginta annis. Episcopus vero, qui scit presbyterum suum in talibus
esse sceleribus, et non solum non emendat, verum etiam aliquod ab eo premium vel
munus accipit, huic tormento deputatur annis octoginta. Sunt enim in civitatibus due
ecclesie, in quibus unus sacerdos est bonus, iustus, castus, pudicus, Deum timens,
anime sue curam gerens, qui plebem sibi commissam instruit, admonet, arguit,
excommunicat et delinquentibus secundum culpe modum penitentiam imponit. Set
hi, quibus animarum suarum cura non est, ea, que ob salutem suam illis a sacerdote
predicantur, fastidientes respuunt; penitentiam vero, que illis iniungitur, contemnunt.
Alter vero econtra pro eo, quod ipse adulter, periurus atque sacrilegus est, plebem
sibi commissam non arguit, non excommunicat et peccantibus secundum culpe
modum penitentiam imponere neglegit et peccata gravia levia facit et ob id, ut
peccata, que ipse agit, tegat leviaque demonstret. Pravi vero homines ob hoc
dimittentes sacerdotem suum ad eum accedunt, missam eius audiunt et ideo bonum
dimittunt, quia illos arguit et penitentiam gravem imponit. Ad malum autem propter

Torna all'inizio