Vade, et dic populo huic: Aure audietis, et non  
intelligetis . 
14.  Nonne dicent quod . Manifestum est, si omnes  
diversis linguis loquantur, tumultus fit quidam in  
coetu [ al. , inconditus] populi, quasi phrenesin patientibus  
[ al. , patientis.] 
15. LANFR.  Unusquisque vestrum . Sic legendum,  
et subaudiendum est. Unusquisque vestrum, alius  
psalmum habet, alius doctrinam; et sic caetera habet;  
per gratiam sancti Spiritus haec omnia illis  
dabantur. 
16. AMBROS.  Sive lingua , hoc est duo vel tres non  
plus linguis loquantur, sed singuli, non simul omnes, 
ne insanire videantur. Ideo autem ut multum tres, 
ne occuparent diem linguis loquentes interpretes 
eorum, non haberent prophetae tempus disserendi. 
17. LANFR.  Sive lingua . Si lingua incognita aliquis  
loquitur vestrum, non loquatur in audientiam  
omnium, sed apud duos vel tres loquatur, et per  
partes, id est, intercise, ut facilius possit intelligi,  
cum exponitur. 
18.  Si autem non fueris interpres . Hic aperte  
ostendit quia saepe loquebatur aliquis incognita lingua,  
quam, vel in qua, prolata mysteria, nec ipse  
intelligebat. 
19.  Sibi autem loquatur , id est, in corde suo  
loquatur, Deum laudans vel deprecans.
  |  
  |