Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 298


Ad septimum dicendum, quod ipsa inclinatio superiorum ad providendum inferioribus,
quae est eis ex propriis formis, amor eorum dicitur, ut infra patebit.
Ad octavum dicendum, quod non est inconveniens aequalium simpliciter, unum
altero, quo ad quid, maius esse, secundum quod unum indiget altero.
Ad nonum dicendum, quod conversio qua inferiora ad superiora convertuntur,
est ordinatio eorum ad finem a superioribus intentum. Et quamvis huiusmodi
ordinatio sit a principio extrinseco inquantum ab ipsis superioribus inferiora
ordinantur in fines superiorum; nihilominus est et a principio intrinseco,
inquantum in inferioribus est quaedam inclinatio ad hoc, vel ex natura, sicut in
amore naturali, vel ex voluntate, sicut est in amore animali; et propter hoc
Deus dicitur omnia suaviter disponere, inquantum singula etiam ex seipsis
faciunt hoc ad quod ordinata sunt.
ARTICULUS 2
Utrum amor sit tantum in concupiscibili
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod amor non sit tantum in concupiscibili. Dionysius enim
ponit amorem esse divinum, angelicum, intellectualem, animalem,
naturalem. Sed quidquid est in nobis, pertinet ad intellectum, vel animalitatem,
vel naturam. Ergo in omnibus quae sunt in nobis, invenitur amor.
2. Praeterea, Commentator ibidem ponit duas definitiones amoris. Prima est
haec: «Amor est connexio vel vinculum, quo omnium rerum universitas ineffabili
amicitia insolubilique unitate copulatur». Secunda est: «Amor est naturalis
motus omnium rerum quae in motu sunt, finis, quietaque statio, ultra quam nullius
creaturae progreditur motus». Ex quibus est accipere quod amor in omnibus
rebus invenitur. Ergo et in omnibus quae in nobis sunt, sive sint partes animae,
sive corporis.
3. Praeterea, omnis potentia delectatur in coniunctione sui convenientis. Sed
delectatio non est nisi in re animata. Ergo et cuilibet potentiae inest amor sui
convenientis.
4. Praeterea, sicut praedictum est, art. praeced., et ex praedicta definitione colligitur,
amor est finis et quietatio appetitivi motus. Sed cuilibet potentiae quae
in nobis est, inest appetitus proprii boni, et tendit in ipsum. Ergo in qualibet
potentia est invenire amorem.
5. Praeterea, ad minus irascibilis ad partem appetitivam pertinet. Appetitivae
autem partis universale obiectum est bonum. Cum ergo amor sit boni, videtur
quod amor non sit tantum in concupiscibili, sed etiam in irascibili.

Torna all'inizio