Et huic nominationi aliam excellentem adiunxit et ait: et innominabilitas.
Quomodo occulta divinitas innominabilitatis asciscit vocabulum,
cum multis nominibus polleat? Sed excellentius appellari non potuit.
Non enim inveniri potest nomen substantivum, quod singulari et incommunicabili
Dei natura de Deo dicatur, nisi forte sit hoc nomen.
“Deus” enim nomen multis commune est et in celo et in terra. “On”
vero, quod latine dicitur est vel esse, multis quoque communicabile
est. “Omnipotens” vero quasi vox complexa est et non proprium nomen
divinistis. “Creator” vero sive Factor magis secundum relationem quam
secundum substantiam vel per se dici videtur. Per singula igitur currens,
non est reperiri nomen quod digne, substantive, incommunicabiliter et
incomplexe Deo conveniat, unde recte appellatur “innominabilitas”.
«Quid queris, ait Dominus cuidam Manue, nomen meum, quod est
mirabile?» Mirabile quidem, quia “innominabilitas” dicebatur, et tamen
quod est mirabile, innominabile erat, quia cum nominabatur, innominabile
permanebat. Vel innominabilitas dicitur propter hoc nomen
tetragramaton, quod cum IIIIor litteris apud Hebreos exaratum divinitatem
expresse significet, omni lingue alii innominabile fuit. Ideoque
quod a nullo alio litterarum caractere nominari potuit, non solum innominabile
sed etiam innominabilitas permansit.
Hec igitur innominabilitas sive unitas seu occulta divinitas secundum
nullum eorum que sunt ens , subaudias “est”. Cum enim omne
creatum ens, id est omne subsistens sive subiectum, et aliquid et aliquo
sit, et sortiatur esse quo ipsum et sit et aliquid sit, ut omne corpus
corporalitate ceterisque accidentibus, que ad corporalitatis pertinent potestatem
et que ipsam comitantur in omni corpore sicut sunt quantitates
et qualitates, sit et aliquid sit, et omnis spiritus spiritalitate, ut ita
dicatur, et eius coaccidentibus sit et aliquid sit, Deus, qui est «forma
boni livore carens», nullo eorum esse quo ens, id est corpus vel spiritus,
et est et aliquid est, aliqua categoria e essendi aut est aut aliquid
est, quia esse illius, cum sit eternum, temporalis et creati entis predicationem
non suscipit. Sic igitur occulta divinitas neque quo neque quod
<est> eorum que sunt secundum ens, quia secundum id nec est, nec aliquid
est. Quod probat Dionisius a partibus huius equivoci quod est ens.
Due sunt enim partes entis, una est causale, alia est on. Et causale materiam
|
|