cum quo tota die de doctrina abbatis Ioachym erat sermocinatio
mea. Habebat enim omnes libros abbatis Ioachym et erat maximus
Ioachita et unus de maioribus clericis de mundo, sanctitate
et scientia incomparabilis. Dolebam vero quod sotius meus
graviter infirmabatur quasi ad mortem, et nolebat sibi cavere,
et tempus navigandi propter hyemem in deterius mutabatur. Et
contrata illa illo anno valde infirma erat propter ventum marinum,
et vix poteram respirare de nocte, etiam morando sub divo;
et audiebam lupos clamantes et ululantes de nocte in maxima
quantitate, non semel neque bis. Et dixi socio meo, qui erat iuvenis
valde protervus: «Tu non vis tibi cavere a contrariis et semper
recidivas, ego vero cognosco contratam istam valde infirmam, et
nollem adhuc mori, quia vellem videre illa que predicat frater
Hugo. Quapropter noveris quod, si occurrerit de fratribus nostris
societas congrua, ibo cum illis». Et dixit: «Placet quod dicis,
veniam et ego tecum». Sperabat enim quod nullus veniret, qui
frater esset. Et ecce, Domino faciente, statim venit frater Pontius
quidam, sanctus homo, qui nobiscum steterat in conventu Aquensi
et ibat Niciam, unde factus fuerat guardianus. Et gavisus est,
quando vidit nos. Et dixi sibi: «Volumus venire vobiscum, quia
Ianuam ire debemus ad habitandum». Et respondit et dixit:
Multum placet michi. Vado ergo ad procurandum ut habeamus
navem». In crastino autem post prandium ivimus ad navem,
que distabat a loco fratrum per unum miliare. Socius autem meus
nolebat venire, sed videns quod penitus recedebam, assumpto
guardiano loci, venit post nos. Cumque porigerem sibi manum,
ut elevarem eum ad navem intrandam, aborruit et ait: «Absit
quod tu tangas me, quia non conservasti michi fidem et bonam
societatem». Cui dixi: «Miser, cognosce bonitatem Dei erga te,
oquia revelatum est michi a Domino quod, si stetisses ibi, absque
dubio mortuus fuisses; et Sapiens in Eccle. VII dicit: Noli esse
stultus, ne moriaris in tempore non tuo. Et de quibusdam dicitur
in Iob XXII: Sublati sunt ante tempus suum, et fluvius (scilicet
mortalitatis humane) subvertit fundamentum eorum». Quid
plura? Non credebat iste michi quousque vexatio dedit auditui
intellectum. Nam per totam hyemem in conventu Ianuensi ab illa
|
|