Henricus Septimellensis: Elegia

Pag 46


o comes assiduus plusque furore furor!
Quid faciam? Vos hoc mea dicite turba dolorum;
nam vos auxilium consiliumque meum.
O Deus, o quare subito Fortuna rotatu
cuncta molendinat mobiliore rota?
Sors mala, sors peior, sors pessima, sorsque maligna
facturam turpi protheat arte tuam.
Hanc, Pater, hanc animam, misero quam carcere trudis,
hanc lacrimis plenam suscipe, redde polo.
Alme parens, animam, quam pene turba flagellat,
suscipe quam stigiis tritat Erinis aquis,
quam ferit Alecto, quam Thesiphoneque fatigat,
cui Fortuna nocet quave Megera furit.
Ergo pium pietas te reddat, ut impia cesset
Alecto, miserum que lacerare sitit.
Tu quoque, vesani promptissima causa doloris,
asculta et celerem, perfida, siste rotam.
Verberibus preceps diris, fortuna, quid est hoc
quod caput affligis, insidiosa, meum?
Quo rapis, o fera, me? Cresum facis, impia, Codrum,
Nestora Tersitem, turpius ausa nefas.
Numquid ego Scarioth? Numquid sum Pontius, unde
tam graviter merui tanta flagella pati?
Stulta, quid insanis? Caput hoc, caput hoc quid acerbas?
Pone modum sceleri, perfida, pone modum.
Deficiunt alii, me solum sola fatigas?
Sed videas quid agas, ultio rara perit.
Prospice ne tua te penarum turba sagittet:
nam ferit actorem sepe sagitta suum.
Heu, quid agis, quid agis? Quid me, quid, perfida, perdis?
Pone modum sceleri, perfida, pone modum.


15




20




25




30




35




40



Torna all'inizio