Ganimedem Iunoni' id est magis pusione quam coniuge delectatur.
Nunc de sex qui restant coloribus est agendum.
43. (1) DENOMINATIO ET EIUS MODI.
(2) Denominatio transuntionem facit quoniam a rebus propinquis et finitimis orationem trahit, qua res possit intelligi non suo vocabulo appellata. (3) Hec nomen inventi ponit pro nomine inventoris, ut: 'Vinum colitur a Tebanis', id est Bachus inventor vini. (4) Quandoque nomen inventoris significat rem inventam, ut: 'Ceres est cara Bononie', id est panis. (5) Quandoque instrumentum sumitur pro utente, ut: 'Penna scribit', 'Gladius hostem cedit'. (6) Quandoque nomen facientis denominat rem que fit, ut: 'Mars imminet Lombardie', id est bellum quod fit a Marte. (7) Similiter nomen rei que fit denominat facientem, ut: 'Avaritia est cupida et gratia liberalis', quoniam avaritia facit cupidum sed gratia liberalem. (8) Quandoque continens ponitur pro contento, ut: 'Gallia pugnat', id est Gallici. (9) Sed hoc fit tripliciter, quia potes epitetum, id est proprium accidens rei, per substantivum significare, ut: 'Bononia est iuris indagatrix' vel per adiectivum, ut: 'Bononia est nobilis, felix, prudens' vel
|
|