illius civitatis funditus destruxit. Sed cum sequenti anno regni
sui in Apulia infirmari cepisset, cristere, quod a medicis iudicabatur
fieri ad salutem, veneno inmisso intulit sibi mortem. Cumque
portaretur Panormum ad sepeliendum, quia ibi est sepultura
regum, et pervenisset ad Messanam civitatem, Messeni cives ossa
eius sparserunt in mare in odium et in vindictam patris, qui aliquando
destruxerat et occiderat maiores et meliores civitatis
illius in maxima quantitate. Ipse etiam Conradus offenderat eos,
et ideo finaliter ulti sunt.
De rege Dacie, qui a fratre suo fuit suffocatus in mari.
Eodem anno, in Datia, Henricus rex Danorum inclitus ab Abel
fratre suo iuniore, ut regnaret pro eo, in mari suffocatur. Qui
parum honoris et comodi ex hoc est assecutus. Nam, sequenti
anno regni sui, cum Frixones subiugare voluisset, a Frixonibus
est occisus.
|
|