Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 400

Tomus I


libenter id facere pro certo confidimus, patris
in filio praesentiam figurantes, ipsum quasi familiaris
dilectionis eximium pignus, libenter et
devote suscipite: et sibi, velut in quem transfundimus
nostrae plenitudinem potestatis, in
omnibus tanquam personae nostrae promptis
affectibus, et hilariter obedite, ut devotionis
vestrae constantiam, liberalitatis Augustae
provisio, quae servitia novit remunerare fidelium,
dignis proinde commendationis
laudibus prosequatur: pro firmo scituri, quod
obedientiae signa, quae sibi devotio vestra
monstraverit, aequo favore gratiae prosequemur,
ac si personae nostrae personaliter monstraretis.
Et si forte, quod omnino non credimus,
contra eum quisquam indevotionis
calcaneum elevaret, transgressores hujusmodi
acerbiori judicio prosequemur, quam si
etiam in personam nostram haec, alicujus vel
aliquorum temeritas, attentaret.
Cap. X.
Magistro Petro de Hibernia, de studio
Neapolitano.
Noster instanter, quem in subditorum
semper emolumenta dirigimus, sollicitatur
affectus, qualiter regni nostri
Siciliae praeclara possessio, sicut rerum ubertate
victualium ad dispensationem divini nominis

Torna all'inizio