Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 636


6. Praeterea, corporum est ut ex eorum confricatione et compressione calor
sequatur. Sed ex intersecatione radiorum solis et multiplicatione sequitur calor.
Ergo etc..
7. Item, nihil agit ultra speciem suam, quia effectus non est altior agente. Sed
per lumen solis producuntur formae substantiales in inferioribus, ut patet ex
Dionysio, ubi dicit, quod lumen solare corporum visibilium
generationi confert, et ad vitam ipsam movet. Cum ergo forma substantialis sit
ultra naturam accidentis in perfectione et dignitate, videtur quod lumen accidens
esse non possit.
8. Praeterea, si accidens est, oportet quod ad aliquod accidentis genus reducatur,
nec potest ad aliud reduci quam ad genus qualitatis, cuius sibi nulla species competere
videtur nisi tertia. Si ergo in tertia specie qualitatis non sit, videtur quod
non sit accidens. Quod autem non sit in tertia specie qualitatis, sic probatur. In
illa enim specie est passio, vel passibilis qualitas. Sed cuilibet passibili qualitati
est aliquid contrarium. Cum ergo luci nihil contrarie opponatur, sed solum privative,
scilicet tenebra, videtur quod lux non sit in tertia specie qualitatis.
9. Praeterea, omnis qualitas passibilis introducitur successive in materiam; quia
secundum eam contingit alterationis motus, qui successivus est. Illuminatio
autem fit subito. Ergo lumen non est huiusmodi qualitas.
10. Praeterea, qualitates passibiles impressae in subiecto ab aliquo agente,
remanent per aliquod tempus, etiam agente remoto, ut patet in aqua calefacta.
Sed lumen factum in aere statim esse desinit ad absentiam solis illuminantis.
Ergo etc..
SED CONTRA est quod dicit Damascenus, lucem esse qualitatem
ignis. Qualitas autem est accidens. Ergo et lux.
Item, Avicenna dicit, quod lux est qualitas corporis lucidi
inquantum huiusmodi, et quod lumen est qualitas quam mutuatur corpus diaphanum
a corpore lucido. Ergo videtur quod tam lumen quam lux sit accidens.
Solutio
Respondeo dicendum, quod ista quatuor differunt, lux, lumen, radius et splendor.
Lux enim dicitur, secundum quod est in aliquo corpore lucido in actu, a
quo alia illuminantur, ut in sole. Lumen autem dicitur, secundum quod est
receptum in corpore diaphano illuminato. Radius autem dicitur illuminatio
secundum directam lineam ad corpus lucidum; et ideo ubicumque est radius,

Torna all'inizio