praesto sum reddere depositum vobis cum fenore, commissum
cum lucro et creditum cum usuris, nichil aliud
per haec vobis offerens quam meipsum, rogans etiam hic
ubi sum habere me specialem ad servitia vestra velitis et
uti me non aliter quam re vestra. Brevibus verbis me
vobis offero, ne puritatem cum prodigis verborum obtenebrem,
et praesertim cum a me ad vos in quem habetis
jus merum dominii, nova non habeat oblatio locum.
Cum requirere placuerit, animum meum comprehendetis
infallibiliter per effectus.
n. 54
Audientes prosperitatem principis et salutem laeti laetis
scribimus ut a laetis nobis laeta sicut cupimus et de quibus
cupimus et cupitis, rescribantur. Statum igitur ipsius
et prosperos actus ejus, immo rumores curiae qui hic
varie referuntur, sub ea quam habetis certitudine nobis
petimus nunciari, rogantes ut a volendo et potendo vos
non faciat loci remotio inaudaces, quia ad volendum et
exequendum quae vultis erimus in absentm promptiores.
|
|