Iohannes Miccinus. et ubi dicitur Collis dedit unum aquimolum 
prędictus Octo comes in ęcclesia Sancti Martini super 
Acutianum. prędictus autem Guido abbas acquisivit quasdam 
res in Nazano Sabinensi. et revicit in quodam placito 
unam curtem ad Flumen in vocabulo Sumati territorii Asculani 
ad Macerianum. et accepit quandam convenientiam de rebus 
in Terentiano in quo est ęcclesia Sanctę Cecilię. de Arnario 
quoque donata est in hoc monasterio pars decima octava 
quę fuit Crescentii Bonizonis. et quędam res in Nocla prędicto 
abbati refutata est. quidam vero Samso donavit in hoc 
monasterio quasdam res in Miana et refutavit res in monte de 
Velo modiola .C. 
Ipso tempore Crescentius comes et Iohannes marchio  filii 
Benedicti quondam comitis refutaverunt in hoc monasterio medietatem 
curtis Sancti Gethulii. quidam vero Franco filius
  |