quia sicut in vino moralis doctrina, que propria monachorum 
est, ita tipica que ad fidem pertinet designatur in pane, que et ipsa  
sacerdotum propria est, quomodo que precripta in congregatione  
manentium. Quamobrem, et ab hoste fidei non minus quam ab  
hoste morum, cavendum est, ne non prodeat modeste vivere. si vita  
ipsa que in fide, dum nova doctrina incaute sumitur, erroris infectione  
necetur. Et de hoc quid dicendum? Non in clanculo factum  
est, ut nesciri queat, fuisse novos hereticos in diebus quibus ordo  
iste convaluit, qui libros suos, ac si amicitie gratia, eidem lectitandos  
offerrent, in quibus orthodoxe fidei videretur soliditas contineri.  
Sed quid dicit Scriptura? «Beatus homo, quem tu erudieris 
Domne: et de lege tua docueris eum.» Noverunt Patre qui erant  
de ordine infectionem et iusserunt corvo, ut a suis limitibus doctrinam  
pestilentem secluderet. Corvus cum in bona parte accipitur,  
Cristum designat, sicut columba Spiritum sanctum. Ipse enim denigratus  
est propter nos, accipiendo similitudinem carnis peccati, ut 
ecclesie sue, in Spiritu sancto, columbe formositatem afferret. Huius  
summi magistri docentis et perhibentis omnibus humilitatis exempla,  
tipum in primo statu tenuit Moyses, in secundo Paulus, in tertio  
quis erit nondum manifeste congnoscitur. Tres sunt Egypti, et tria  
deserta, et tres sublimitates in hac vita, ad quas invitatus est Dei 
populus. Prima Egyptus regio est, secunda synagoga, tertia pcpulus  
christianus qui carnaliter vivit: ab his tribus exeundum erat volentibus  
vitam castam et incoinquinatam servare. Prima enim cogebat  
israelitas lutum paleasque componere, secunda legem carnis servare,  
tertia opera carnis perficere. Igitur corvus iste aliquem doctorem  
designat, qui, ad nutum patrum iubentium, doctrinam ipsam  
pestiferam mordebit et expellet, et ne hanc inveniat incautus hec  
diligenter abscondet. Quod autem invidus ille, ad extinguendas discipulorum  
animas, nudas ante illorum oculos puellas saltare fecit,  
prope est in ianuis et iam prope ut compleatur, ut cogatur Benedictus  
affugere, et locum, non hostem mutare. Nudas denique septem  
puellas coram teneris Benedicti discipulis invidus et  
impiisimus presbiter fecit saltare, quia carnales concupiscentias quas  
nutriunt coram religiosis pueris sacerdotes, non Christi sed diaboli,  
velut ludendo, sed illudendo, enarrare non metuunt, cupientes saltim  
de illorum discipulis in peccatis habere socios, in quorum perfectionis  
gloria illorum vita perdita offensa tabescit, eo quod nomen  
sanctum hereditare cupiant, sed laboribus sanctorum participes esse  
nolunt. Si autem sola invidia tantorum facinorum auctrix est, quid  
restat melius quam fugere ad montem, et abscondere quemlibet
  |  
  |