Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 554


5. Praeterea, amans vult esse amatum. Sed Deus non volebat esse creaturas
antequam essent: quia si voluisset eas esse, fuissent. Ergo non amabat eas
antequam essent.
SED CONTRA, Ephes. 1: «Elegit nos ante mundi constitutionem». Sed electio est
ex dilectione. Ergo etiam ab aeterno dilexit creaturas.
Praeterea, Dionysius dicit, quod divinus amor fuit causa quare
res fecit. Ergo amor rerum fuit in Deo antequam res essent, et ita ab aeterno.
Praeterea, affectus boni sequitur cognitionem de bono. Sed Deus ab aeterno
cognovit quidquid boni est in creaturis. Ergo ab aeterno dilexit creaturas.
Solutio
Respondeo dicendum, quod illa sola nomina ex tempore de Deo dici possunt
quae in principali significato important aliquid quod in Deo secundum rem non
est: sicut ea quae important relationem Dei ad creaturam in principali significato,
ut Dominus, et huiusmodi: quae quidem relatio secundum rem est in creatura,
sed in Deo est secundum rationem tantum: similiter ea quae important in
principali significato actionem divinam terminatam ad aliquid extra se, sicut
causare, et huiusmodi. Amor autem non importat in principali significato relationem,
sed operationem voluntatis; cuius operationes, sicut et operationes intellectus
proximae, et ab eis elicitae, in operante manent, et non transeunt ad constituendum
aliquid in exteriori materia. Et ideo amor Deo ab aeterno convenit.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis creaturae ab aeterno non fuerint
bonae in propria natura, fuerunt tamen bonae in Dei praescientia.
Ad secundum dicendum, quod non connotat effectum in actu, sed in habitu; et
hoc est, quia operationes animae non terminantur ad aliquid extra operantem;
unde possunt extendi etiam ad id quod non est in actu.
Ad tertium dicendum, quod amor non unit secundum rem semper, sed est unio
affectus: quae quidem unio potest haberi etiam ad illud quod est absens, aut
penitus non existens.
Ad quartum dicendum, quod quamvis non differrent secundum id quod non
erant in propria natura, differentiam tamen habebant in Dei praescientia,
secundum quod eorum diversitates futuras praesciebat.
Ad quintum dicendum, quod Deus volebat ab aeterno creaturas esse, sed non
eas esse ab aeterno, sed secundum ordinem suae sapientiae.

Torna all'inizio