Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 214


Et quia tractabam connubia talia, tantis
Subdita sunt merito corpora nostra malis.
Mors igitur veniat, animam de corpore nostro
Que rapiat! Sed mors quando vocatur abest.
Aures obturat miseris clamantibus ipsam,
Afflictos fugiens cernere spernit eos;
Nescit adesse locis quibus afferat utilitatem,
Non prodesse quidem mors, sed obesse solet;
Est quoque iudicium nequam quod iudicat ipsa:
Nam iuvenes perimit decrepitosque sinit;
Mors optata fugit: mors non optata repente
Irruit et letis semper obesse studet;
Quando manere putas securior, irruit in te,
Et tua precipiti corda dolore replet;
Iure vocata fuit mors: mors quia morsus amarus
Omnibus est, a quo nemo cavere potest.
Vivere sive mori michi contigit, omnipotenti
Me commendo Deo, spes mea tota Deus".
His verbis aliisque, iacens in fece lutoque,

Torna all'inizio