Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 440


possessiones inaequales, difficilius erat hoc adaequalitatem reducere.
Statuit enim Phaleas civitatis rectorem hoc modo
reducere hanc inaequalitatem ad aequalitatem mediantibus
dotibus statuendo quod pauperes contrahant cum divitibus:
et in contrahendo accipiant dotes, et non dent pauperes
ergo accipiendo magnas dotes a divitibus poterunt
aequari eis in possessionibus. Potuit autem Phaleas triplici
via moveri ad hoc statuendum. Primo quidem moveri
potuit, ut cessarent litigia. Secundo, ut removerentur iniuriae
et contumeliae. Tertio, ex his quae videbat in politiis
aliis. Prima via sic patet. nam cives valde litigant pro possessionibus:
sunt etiam comiter nimis cupidi ad habendum
redditus, et possessiones; unde et propter hoc multa litigia
oriuntur. quare si cives haberent possessiones aequales, et
scirent se non posse excedere suos concives in possessionibus,
frustra propter hoc insurgerent lites et placita. nam
dato quod alter litigantium causam obtineret, non multum
ex hoc gaudere posset quia oporteret ipsum per dationem
dotium aequari in possessionibus aliis civibus. Sic etiam
perdens placitum, non multum amitteret: quia accipiendo
dotes, aequaretur aliis in divitiis. viderentur ergo omnino
cessare placita, si cives haberent possessiones aequatas.
Secunda via sumitur, ut tollantur de civitate iniuriae et
contumeliae. nam ex eo quod cives libenter sibi possessiones
appropriant, dicente, Hoc est meum, non solum
insurgunt lites et placita; sed etiam iniuriae et contumeliae.
nam pro acquirendis possessionibus inferunt sibi
cives iniurias et contumelias in personis propriis.
fiunt autem in civitate furta, rapinae et homicidia propter
cupiditatem possidendi divitias. quare si cives non
possent se excellere in possessionibus, et haberent aequales
divitias. ut videtur, omnia haec cessarent. Tertia
via sumitur ex his quae videbat in civitatibus aliis. nam
in multis politiis bene ordinatis magna cura fuit legislatoribus
de possessionibus civium: ideo Phalas forte motus

Torna all'inizio