2.  Quid sit littera.  Littera est minima pars uocis compositae, 
hoc est uox quae constat ex compositione litterarum, 
minima autem quantum ad totam comprehensionem 
uocis litteratae. Ad hanc enim etiam productae uocales partes 
inueniuntur; unde supra littera est breuissimum eorum, 
quae possunt diuidi. Item aliter possumus et sic diffinire: 
littera est uox, <quae> scribi potest indiuidua. 
3.  Vnde dicatur littera.   Dicitur autem littera quasi legittera, 
quod legendi iter praebeat; aliter: uel a lituris, ut quibusdam 
placet, quod plerumque in ceratis tabulis antiqui 
scribere solebant. 
4.  Qua similitudine litterae dicantur elementa.  Litteras 
autem i ad similitudinem prorsus elementorum uocamus  
multotiens elementa: sicut enim illa coeuntia corpus omne 
perficiunt, sic etiam litterae simul iunctae litteralem uocem 
quasi corpus aliquod componunt. Littera igitur est nota elementi 
et uelut imago quaedam uocis litteratae, quae cognoscitur 
ex qualitate et quantitate figurae linearum. 
5.  De differentia eorum.   Hoc autem interest inter elementa 
et litteras, quod elementa dicuntur ipsae pronuntiationes, 
notae uero earum litterae. 
6.  De abusione eorundem.   Abusiue tamen elementa pro 
litteris et litterae pro elementis uocantur. Exemplum praedictorum: 
cum enim dicimus non posse constare in eadem 
syllaba r ante p, non de litteris dicimus, sed de pronuntiatione 
earum; nam quantum ad scripturam possunt coniungi, 
non tamen etiam pronuntiari, nisi postposita r, ut princeps. 
7.  De figuris et numero litterarum.  Sunt igitur figurae 
litterarum quibus Latini nunc utuntur uiginti tres, uidelicet 
a b c d e f g h i k 1 m n o p q r s t u x y z.
  |  
30 
  
  
  
  
35 
  
  
  
  
40 
  
  
  
  
45 
  
  
  
  
50 
  
  
  
  
55 
  
  
  
 
  |