Condignas poterit vel ad horam reddere grates?
Lingua silet, pavet ingenium, sensus stupet omnis,
Dum tua mira loqui cupiunt, et dona fateri.
7. Igitur Corinthum pervenientes, ut diximus, ibidem
plus necessitate, quam voluntate quatriduo substiterunt,
optantes invenire navigium, quo vehente
possent in Siciliam devenire. Sed cum desiderio deesset
effectus, post diurni temporis fatigationes nocturno
sopore depressis, ut postmodum retulit, Gisliberto
nominato superius imago beatissimae Virginis admirandae
venustatis, crinibus dissolutis, apparuit, et plurimum
de ipsius tarditate conquesta, ut cum socio se
comitante navigaret, admonuit: simulque per visum
navem ostendit, quae iam anchoram levans cursum dirigere
properabat. Qui statim evigilans, indeque nociva
morositate contempta festinans, iuxta illud,
Tolle moras, semper nocuit differre paratis;
pervenit ad portum, ubi per omnia suae voluntatis et
diutinae praeoptationis compos effectus, naulica consuetudine
distributa, navem subiit, nulloque vel sibi
vel nautis, interventu Virginis, obstante periculo, una
cum Goselino laboris et consilii socio, Methonae littori
applicuit.
8. Inde quibusdam negotiatoribus sociati, feliciter
Adriaticum mare transmeantes, Altissimi volente consilio,
Tarentum salvi perveniunt ad littus: in quo descendentes
civitatem adeunt Tarentinam, ibique celebrata
Missa super Virginis gloriosae Reliquias, ac
sumpto cibo, pristinum redeunt ad littus, ubi clam depositis
artubus a pharetris, caussa melioris repositionis,
factum est Divino miraculo, quod reponentes gloriosas
Reliquias Virginis gloriosae, gloriosam, credentes
ipsam iam reposuisse, extra dimiserunt mamillam, ubi
fons quidam aderat. Ad quem faemina quaedam vidua,
fama laudabilis, morum honestate venusta, caussa
abluendi pannos, cum quadam filia sua parvula, quam
adhuc lacte nutriebat, advenit: quae lotis pannis somno soporata
fortiter obdormivit. Puella autem, naturali
instinctu appetens refocillari, materna quaerebat
ubera, ut lac sugeret, ut consueverat, eundoque manibus
pedibusque hinc inde discurrens, ad gloriosam mamillam
miraculo Divino pervenit, quam in ore ponens
illam sugere coepit, a qua lac mirae dulcedinis
emanabat.
9. Igitur puella tam maxima delectatione sugente,
apparuit matri Virgo gloriosa, dicens: Surge, et vade,
quia filia tua meam tenet in ore mamillam. Quae
consurgens venit ad filiam, viditque illam mamillam,
sicut in somnis viderat, in ore tenentem. Ea ibi relicta,
ad civitatis Episcopum festinanter cucurrit, et per
ordinem omnia explicavit. Quo comperto ab eodem,
convocato universo civitatis Clero, et populo in unum
coadunato, venerunt processionaliter ad locum, ubi
iam puella relicta fuerat. Omnes insimul advenerunt,
mamillam volentes extorquere praedictam ab ore puellae,
sed nec blanditiis, nec vi extorquere valuerunt.
Tunc praecepit Episcopus, quod omnes Sacerdotes
confiterentur cum devotione et reverentia, et quilibet
per se deberet accedere ad puellam, forte inter
eos esset aliquis fama et vita laudabilis, cui praedicta
mamilla divinitus condonetur. Quo etiam peracto,
praedictam mamillam nec sic aliquo pacto habere potuerunt.
10.
Tunc Sacerdos quidam bonae vitae, morumque
honestate compositus, dicit Episcopo: Fiat processio
in ecclesiam S. Cataldi. Tunc praecipiente Episcopo
facta est dicta processio. Dum cantarent Letanias,
et devenirent ad beatam Virginem Agatham,
cantantes, S. AGATHA ORA PRO NOBIS, puella, quam
Sacerdos gestabat in ulnis, mamillam in ipsius Sacerdotis
sinum ab ore proiecit, tenensque ipsam Sacerdos,
eam Episcopo reverenter consignavit, et sic perceperunt
illam fuisse mamillam gloriosae Virginis Agathae.
|
|