Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 976


IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 19
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit Magister de merito Christi secundum quod ordinatur
ad bonum consequendum sibi et nobis, hic determinat de merito ipsius secundum
quod ordinatur ad remotionem mali in nobis: ipse enim in se nec subiectus
est culpae neque debitor est poenae. Dividitur autem in duas partes: in prima
ostendit quomodo per passionem Christi liberamur a malis; in secunda de
causa passionis Christi, dist. 20: «Si vero quaeritur».
Prima in duas: primo ostendit quomodo per meritum passionis Christi sumus
liberati a malo; secundo determinat de his quae dicuntur de Christo ratione
huius liberationis, ibi: «Unde ipse vere dicitur mundi Redemptor». Prima in
duas: primo ostendit quomodo per passionem Christi liberati sumus a malo
culpae, et a potestate instigantis ad culpam, scilicet daemonis; secundo ostendit
quomodo per dictam passionem sumus liberati a malo poenae, ibi: «A
poena redemit».
Circa primum duo facit: primo ponit intentum; secundo exequitur propositum,
ibi: «Sed quomodo a peccatis per eius mortem soluti sumus?». Circa quod duo
facit: primo prosequitur modum quo per Christi passionem et mortem liberati
sumus a peccato; secundo quomodo liberati sumus a potestate diaboli, ibi: «A
diabolo liberamur».
Circa quod tria facit: primo ostendit quantum ad quid liberati sumus a potestate
diaboli; secundo exponit modum liberationis, ibi: «Unde Augustinus causam
et modum nostrae redemptionis insinuans ait»; tertio quod hoc fieri non poterat
nisi per Deum et hominem, ibi: «Factus est igitur homo mortalis».
«Et a poena redemit». Hic ostendit quomodo sumus liberati a poena per Christi
passionem; circa quod duo facit: primo ostendit a qua poena nos liberavit;
secundo modum liberationis, ibi: «Peccata quoque nostra, idest poenam peccatorum
nostrorum, dicitur in corpore suo super lignum portasse».
«Unde ipse vere mediator dicitur». Hic determinat de his quae dicuntur de
Christo ratione dictae liberationis: et circa hoc duo facit: primo ostendit quare
dicatur redemptor; secundo quare dicatur mediator, ibi: «Qui solus dicitur
mediator». Circa quod tria facit: primo ostendit rationem quare dicitur mediator;
secundo ostendit quod ipse solus est mediator, non Pater vel Spiritus
Sanctus, ibi: «Sed cum peccata deleat non solus Filius, sed et Pater et Spiritus
Sanctus... quare solus Filius dicitur mediator?». Tertio ostendit secundum
quam naturam ipse sit mediator, ibi: «Unde et mediator dicitur secundum
humanitatem».

Torna all'inizio