Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 194



VII 131

Precedentis gratie vestre preconium, que mihi spem liberaliter contulit, spei sequentis auget audaciam,
ut, cuius in affectu cor finxisse me memini, auctorem bonorum meorum precipuum non ignorem.
Erubesco quidem scribere nec non et temptare pavesco, ut accepti a vobis beneficii in me memoria
non marcescat nec alicuius inveniar servitii retributor. Sola igitur vestra benignitas suadet, ut
confidenter pulsem ad vos rogans attentius, quatenus petitiones, quas R. ex parte nostra duxerit
assignandas, promovere dignemini, si placebit.

VII 132

Hominem istum, quem vobis missa pagina representat, sic mihi quedam cordis affectio counivit, ut
idem sibi cupiam, quod et mihi. Eius igitur amore devictus dignanter a fraternitate vestra deposco,
quatenus circa factum suum favorem vestrum sic promptum inveniat, sic paratum, ut pro firmo
teneat, quod iure fraternitatis et curie mihi curatis obsequi et placere.

VII 133

Res est honoris et commodi, quod amici domus vestre vestro iuvamine prosperentur. Placeat igitur
preeminentie vestre, ut S., lator presentium, domini pape familiaris, perveniat securus Brundusium
vestrarum patrocinio litterarum, quas industria vestra sic formari iubeat, quod sibi eas ipse fore utiles
recognoscat. Hoc quidem domui vestre gratie fructus afferet et persone vestre gloriam laudis
acquiret, quia vir est rectoribus curie satis gratus; vir est, cui multum creditur, cui secretiora negotia
committuntur, quin immo, cui tamquam principis secretario occulta domus agenda sepius scienda
imminent et tractanda.

VII 134

Vir gratiosus et gratus, magister I., lator presentium, gratiam vestram in multis multipliciter meruit,
sed nondum obtinuit, quia eius ad vos notitia non pervenit. Nunc igitur, quia presenti littera revelante
ipsum recognoscitis et remunerandi tempus habetis, benignitatem vestram precor attente etc.

Torna all'inizio