:

Pag 81


nis clamare et dicere illi: «Immola diis, ut ab imperatore pre-
ceptum est, ne deficias, miser, uariis cruciatibus!». Tunc
ait Victor: «Sacrilege, hypocrita, communicator demoniorum,
putas me his penis terreri? Non timeo minas tuas, quia ha-
beo dominum meum Iesum Christum, qui me confortat. Et
non dubitabo futuras penas, expectans desiderabiliora bona il-
la, quae promissa sunt querentibus eum. Et benedico te,
domine Iesu Christe, quia in te confido, nihil sentio eorum,
quae michi ministri diaboli intulerunt».
Itaque iussit impius preses acetum et calcem simul mi-
sceri, et mitti in ore eius. Victor dixit: «Non cognoscis,
miser, quia omnis pena dulcis michi est, sic fauus mellis?».
Sebastianus dux dixit: «Sacrifica multum, enim in te con-
fundor». Sanctus Victor dixit: «Non uoluntatem tuam ego
facio, sed Dei mei, ut me offeram illi sacrificium castum,
quoniam ipse in potestate sua habet corpus et animam
meam».
Iratus autem preses iussit carnificibus oculos eius erui.
Tunc sanctus Victor dixit presidi: «Insensate et male sua-
sor animarum, alienare me speras per has penas ab amore Dei
mei et Saluatoris Iesu Christi. Sed non potes, quia habeo
corroboratorem meum et Saluatorem ipsum dominum Iesum
Christum, filium Dei uiui. Si oculos istius corporis obceca-
sti, de interiore lumine plus uidebo oculis animae».
Sebastianus dux dixit: « Cogis me multa peiora tormen-
ta imponere tibi! ». Sanctus Victor dixit: «Gratias» inquit
«ago Deo meo, et quomodo uolueris, torque, nihil michi par-
cens. Paratus sum omnia tolerare, Deo donante fortitudi-
nem». Tunc dux iussit eum suspendi capite deorsum per

Torna all'inizio