: Graphia aureae urbis

Paragrafo 43


43. De coronis imperatorum. Sicut caesar a caesarie dicitur
et augustus ab augendo, et consules a consulendo, et dictatores
a dictando, sic et imperator dicitur ab imperando, et
ycumenicos ab universalitate, et monocrator appellatur a singularitate.
Monos namque graece, latine dicitur unus et singularis;
crator graece, latine princeps.
De coronis autem imperatorum, quae et quales quantaeque antiquitus
fuerint vel a quibus inventae, et quid significent, videamus.
Prima corona est de herba appii, de qua Hercules coronatus
est. Sicut enim appium resistit venenis, ita imperator de orbe
venena maliciae et nequitiae debet expellere et eradicare.
Secunda de oleastro. Oleon graece, latine misericordia interpretatur.
Ostendit quia semper imperator debet superexaltare
misericordiam iuditio. Et si quando in aliquem mortis sententiam
intorserit, sicut Theodosius imperator constituit, usque
ad quinquagesimum debet differri sententia et praestolari eius
clementia. Quod si in aliquem dampnatum imperator aciem
oculorum suorum verterit, ab imminenti statim periculo liberabitur.
Tertia populea, quia sicut folia eius ab una parte sunt alba,
ab altera viridia, ita imperator nocte dieque pro Romani orbis
statu invigilare debet; hanc similiter Hercules adinvenit.
Quarta est quercea, de qua Romulus coronabatur; quia sicut
quercus glandes gignit, unde homines primum vixerunt, ita
imperator omnium hominum curam ac si filiorum suorum agere
debet, et ob id pater patriae appellatur.
Quinta corona est laurea, de qua senatores cum laudibus
victorum imperatorum capita coronant; quae numquam deponit
viriditatem; de qua semper imperatores coronabantur.
Sexta est mitra, qua Ianus et reges Troianorum usi sunt,
per quam innuitur, quod monocrator, quae ante et quae retro sunt,
sollicita mente advertere debet.
Septima est frigium ad imitationem regni Troiani, de quo
Romanum imperium processit; nam frigium reges Troiani ferre
soliti erant.
Octava ferrea, quia . . . . Pompeius, Iulius, Octavianus atque
Traianus cum Romanis per ferrum subiugaverant totum orbem
terrarum.
Nona de pennis pavonum, quam qui fert primus omnium est.
Sicut enim avis ad alta substolitur, ita Romanus imperator superiorem,
qui sub caelo est, obtinet principatum. Hanc pontifex
ycumenicos ferre solitus est auctoritate imperiali.
Decima corona est aurea, gemmis et margaritis ornata;
quia sicut aurum reliquis metallis splendidius est, et quo plus aere
repercutitur, plus fulget, ita imperator omnibus hominibus, qui
sub caelo sunt, clarissimus, illustrissimus et splendidissimus. Hanc
Dioclicianus imperator, visa aurea corona regis Persarum, primus
Romanis imperatoribus tradidit; et primus aurum et gemmas in
vestimentis et calciamentis inseruit. Habet autem corona in
circuitu suo scriptum:
Roma caput mundi regit orbis frena rotundi.

Torna all'inizio