Infinita.
Quanta mentis flagrantia et amoris desiderio uestram
exoptem amiciciam, pro rei magnitudine mea non ualet dicere
paruitas.
Disiunctiua.
Aut tue sospitatis me uisitabit littera, aut me matura
uisitabit infirmitas. mea enim ex tua pendet salute corporis
et animi, nec sine me tibi contingere potest utilitatis
quippiam uel conmoditatis.
XIV.
Sunt preter hos alii vii modi.
Et est primus, ubi nullum uerbum preter primam personam
indicatiui et singularis numeri ponimus, hoc modo:
tue societatis ac dilectionis amiciciam mente habeo. quam uerbis
et operibus retinendam autumo. eam autem sic dumtaxat duraturam
uideo, si tibi tuum seruicium inpendenti uicissim seruio.
qua propter de bene factis grates refero, ac meum ad presens
equum uel librum suppliciter postulo.
Per infinitum uerbum tantum cum substantiuo. uestram
noticiam atque dilectionem satis desiderandam est mihi uel fraterne
acquirere, idque studenter agere quo eam firmo amoris uinculo
mihi sit posse indisolubiliter annectere. uobis igitur fratribus
et amicis futuris mihi est secure mandare, ut nulla sit dubietas,
ad me quam cicius - uel quantocius - accelerare, quoniam mihi
est uoluntas eximia uobis incessanter operam dare.
Per inpersonale tantum sine ullo nominatiuo. quia
propter litterarum scientiam ad honoris culmen tenditur, lectione
assidua et uigili pectore a me incessanter discitur. quibus enim
pro rebus tam fructuose laboratur, quam pro his quibus habentibus
discernitur, et ratione uiuitur? qua propter a tue fraternitatis
dilectione firmiter cognoscatur, quoniam a me in litterarum disciplinis
taliter exercebitur quod deo uolente aliorum more magistrorum
adhuc edocebitur.
Per passiuum tantum. cum tua societas amoris uinculo
mihi coniungatur, quod aperte mihi necessarium uel utile cernitur
sine hesitatione exposcitur. hoc enim lege amicicie censetur, ut
ab altero alteri consilium auxiliumque detur. hac igitur me
ratione ortante tuus Priscianus ad presens nunc necessarius secure
|
|