Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber IV

Pag 153


Orator veniens: « Rex invictissime », dixit,
« rex fidei cultor, rex relligionis amator,
quem non laude pari nostri potuere priores
equare atque armis tali consistere voto,
ni tua succurrat clementia, ni tua nostros
det virtus populos et leta potentia campos,
omnia Teucrorum scevis cecidisse sub armis
aspicies, pariterque Lares violabit amicos
ignis et advecta cedet gens itala Troya.
Quare, age, qui populos digna sub lege gubernas
et facis imperio securos vivere reges,
hos armis defende tuis! Te Graecia solum,
te solum expectat, devicta superbia nostre
dum titubat terre, quae iam peritura videtur,
auxilium victis tua magna potentia Grais
ni ferat et trepidis eadem det fausta Latinis ».


30




35




40



Torna all'inizio