quam accidens temporale conduxerat, prout
dilectionem vestram latere non credimus,
vestris et vestrorum usibus amicabiliter faceremus
utiliter provideri: ac essemus in antea
tanto foecundius providere parati, quanto
nunc ibidem tempora foecundiora succedunt,
quae possit aut debeat nobis in antea regni fertilitas
[opulentiae, signa], successive protendere,
si regnum oporteat ex patris nostri persecutione,
quam diximus plusquam civilia bella
tractare, regalis industria videat et discutiat
diligenter. Non tamen in totum propterea sic
vobis credatis, nostra subsidia velle subtrahere,
quin vobis, in quantum negotiorum et temporum
qualitas patitur, cum ex publico bono
fidei Christianae, quam tota mentis adfectione
zelamur, tum etiam ex amicitiae foedere,
quod et vos et progenitores nostros, et nos
vobiscum habuisse suaviter rememoramus
illaesum, tanquam illi, quem chariorem
habemus, prae aliis liberalitatis nostrae
suffragia promptis adfectibus offeramus. Causam
itaque nostram in libra vestrae considerationis
appendite: et cum vestra res agatur in
proximis, quae fides hujusmodi danda sit angelis,
quod ex ipsorum actibus colligatur
exemplum, si sub patientiae pallio iidem nostrae
benignitatis ingrati, cauda nos feriant, si religionis,
quam solo figurant habitu, pudore postposito
ab ea deviantes pietate, quam praedicant,
|
|