Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 582


Praeterea, Rom. 1 dicit Glossa, quod praeclarissimum exemplar nostrae praedestinationis
praecessit in Christo. Ergo est unius rationis: quia exemplar et
exemplatum sunt unius rationis.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod praedestinatio eius sit causa efficiens nostrae praedestinationis.
Ephes. 1, 5, dicitur: «Praedestinavit nos in adoptionem filiorum
per Iesum Christum». Sed «per» denotat causam efficientem, quando dicitur
Pater operari per Filium. Ergo eius praedestinatio est causa efficiens nostrae
praedestinationis.
2. Item, videtur quod sit causa exemplaris, per illud quod dicitur Rom. 8, 29:
«Quos praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui». Sed imago ad exemplaritatem
pertinet. Ergo est causa exemplaris nostrae praedestinationis; sicut
etiam sua resurrectio nostrae resurrectionis.
3. Item, videtur quod finalis. Quia nostra praedestinatio videtur esse ordinata
ad impletionem corporis Christi, ut patet Ephes. 4, unde ipse videtur esse finis
nostrae salutis. Ergo et eius praedestinatio nostrae praedestinationis.
SED CONTRA, aeternum non habet causam. Sed praedestinatio nostra est aeterna.
Ergo non habet causam, Christi praedestinationem.
Praeterea, Christus non est praedestinatus nisi secundum quod homo. Sed ipse,
secundum quod homo, non est causa nostri, sed secundum quod Deus. Ergo
praedestinatio eius non est causa praedestinationis nostrae.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod praedestinatio accipitur
communiter et proprie. Communiter pro praescientia et praeordinatione cuiuscumque;
et sic patet quod praedestinatio potest esse de natura. Secundum
autem quod proprie accipitur importat ordinem praedestinati ad gratiam.
Gratia autem creaturae facit unionem ad Deum: quae quidem duplex est: scilicet
per operationem, secundum quam nos unimur Deo cognoscendo et amando
ipsum: et in persona; et secundum hoc humana natura fuit unita Deo; et ideo,
cum praedestinatio Christi ordinetur ad gratiam unionis in persona, potest dici,
quod natura est praedestinata, vel persona ratione naturae.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod praedestinatio Christi primum effectum habet
ipsam unionem: unde cum unio sit naturae, potest etiam dici praedestinata;
quamvis sibi filiatio non conveniat, quia filiatio non est primus effectus
praedestinationis, sed consequitur ad unionem.

Torna all'inizio