Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 504


esset civitas: ut in huiusmodi sufficientibus ad vitam fieri
debent debitae commutationes, ut debitae emptiones,
et venditiones. Considerandae enim sunt mensurae et
pondera vendentium: ex cum expedit texandum est pretium
venditionis, si (ultra quam debent) venditores
res suas vendere vellent. Tertio, est consilium adhibendum
circa custodiam civitatis et regni, quod dupliciter
fieri habet: nam primo est custodia adhibenda ne insurgant
seditiones et malitia inter cives. Ideo attendendum
est diligenter qui civium reputantur boni, et qui
infames, et circa infames maior custodia adhibeatur:
et si deprehendantur male egisse, puniantur, vel etiam
totaliter extirpentur, quia reges et principes non debent
pati maleficos vivere. Sunt etiam consideranda
loca in quibus consueverunt magis maleficia perpetrati:
nam sicut quidam hominum magis maleficia iniustificant quam
alii sic sunt quaedam loca magis apta ad iniustificandum
quam alia: ut in civitate contingit esse vicos aliquos magis
esse suspectos quam alios: quia iniustificantes ibidem
possunt magis latere, et effugere punientes: sic etiam
extra civitatem loca aliqua sunt nemorosa et umbrosa
magis apta ad iniustificandum, quam alia: debet ergo
adhiberi consilium, ut circa talia maior custodia praebeatur.
Rursus circa custodiam civitatis et regni non
solum sunt adhibenda consilia propter ipsos cives vel
propter eos qui sunt in regno, ne unus iniustificet in
alium: sed etiam propter ipsos extraneos: considerandum
enim est utrum regnum ex aliqua parte possit invadi,
et utrum aliqua civitas regni ab extraneis possit suscipere
detrimentum: ideo passagia, portus, introitus et
caetera talia unde possunt extrinseci ad venire, non sunt
extraneis committenda vel tribuenda, sed sunt diligenter
custodienda et munienda. Quarto habet esse consilium
circa pacem et bellum, quod non est intelligendum circa
pacem civium vel circa eorum bellum: non pax civium est

Torna all'inizio