Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 625


Fatus quippe est nobis prelatus Johannes monachus, quia dixisset vobis, ut omnis
episcopus spiritalem teneret armam et non terrenam. Quatenus, si ita est, quia militaris
induunt arma, hortantes vestrae notescimus a Deo protectam regalem excellentiam,
ut nullo modo sic fieri permittat; sed, quos secum in quolibet deferri cupit loco,
tam episcopos quam presbiteros, horthodoxae fidei galeamque salutis induti arma,
orationibus vacare gnaviter studeant, ut, cuncto populo ea, quae pro salute anime
sunt, seu aeternam vitam adipisci predicantes eorumque confessionem suscipientes, inreprehensibileter
sacerdotalem gerant officium; ceteri vero episcopi atque presbiteri
in eorum degentes ecclesiis, canonice unusquisque per vestrum regale robustissimum
presidium suum valeant regere populum a Deo sibi comimssum.
Porro de revelatione eiusdem Iohannis monachi, sicut eius referebat locutio,
vere fantasma esse existimatur. Dicebat enim, quia vidit primis in somnis caelos
apertos et dexteram Dei; deinde vidit postmodum somnium aliud: turrem magnam
et descendentes angelos; inter quibus vidit speciem hominis, alas habentes aquile,
mortuumque essentem, et aliam speciem hominis, alas habentem columbe vivae et
dicentem: ‘Quia hic est fides christiana’. Absit enim a fidelium cordibus, ut fides
christianorum mortua esse prędicetur. Nos enim speciem, aquile alas habentem, sicut
a sanctis suscepimus patribus, Iohannem evangelistam testamur, qui secreta caelestia
hominibus predicat: ‘In principio erat verbum’ et cetera; in specie vero columbe
spiritus sanctus visus est; nam numquam legimus speciem hominis alas columbe indutum.
Quapropter nimis vestram laudantes firmissimam atque laudabilem fidem, in
hoc cognovimus, quia vos fantassma ipsas reputastis visiones.
In eo quod nobis pro eo vestra poposcit regalis potentia, ut nequaquam a nobis
condemnatus, anathematizatus vel flagellatus fuisset, neque aliquam atversitatem ei
facere debuissemus: quatenus, in his omnibus vestram accommodantes regalem petitionem,
in quantum necesse fuit, ipsum ammonuimus monachum atque in proprium
suum locum inlesum absolvimus. Nam, si vestrum illi non profuisset regale adminiculum,
ecclesiasticam illi disciplinam canonice inferentes sicuti monacho giryllo, a
nobis correctus et emendatus, monachicam regulam illi demonstrare inreprehensibiliter
habuissemus. Ob nimium vero amorem vestrum cum magna patientia atque benignitate
susceptus commonitusque ultro citroque divinis preceptis in pace absolutus est.
Vestram regalem excellentiam una cum filia nostra, precellentissima domna regina,
vestraque precelsa prole multorum annorum curriculis regni gubernacula perfrui divina
faciat clementia, ut in hoc mundo super omnes barbaras regnantes nationes in
ethereis arcibus sine fine cum sanctis omnibus regnare mereamini.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

Torna all'inizio