Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 624


Ytalie XLIIII, etatis sue LXXIII. Cuius XII fuerunt precipui pugnatores: Rolandus, Uliverius
et Turpinus archiepiscopus cum sociis suis. Duos reliquid filios, Lodoycum regem
Equitanie et Pipinum regem Ytalie.

LXXIX. De Lodoyco filio Karoli cum Lothario filio suo.


Anno Domini DCCCXIIII. Lodoycus Karoli filius apud Romanos cum Lothario filio suo regnavit
an. XXV. Audita namque morte patris de Equitania veniens Aquisgrani per asensum principum
adeptus est imperii principatum. Apud quam Leo papa de impositis criminibus per nuncios
se purgavit. Apud Constantinopolim vero Leoni, cum regnasset an. VIII, men. VI, successit alius
Michael, qui regnavit an. VIII et men. VIIII. Cui substitutus est Theophylus filius eius, qui post
mortem patris regnavit an. XIIII, men. III. Huic Lodoico Ytaliam ingresso beatus Iohannes Baptista
in visione apparuit in territorio Sabinensi precepitque, ut edificaret ei ecclesiam; quod et fecit in
loco ubi dicitur Argentella. Hic regna potenter obtinuit usque ad Farum. Hic tres filios habuit,
Lotharium, quem consortem fecit imperii, Karolum, quem ducem fecit Equitanie, Lodoicum, quem
ducem instituit Baguarie. Hic Lodoicus augustus, ut nobiles aliceret ad clericatum, clericis licentiam
dedit vestibus preciosis utendi et divisas domos habendi. Et si vis aliud scire de gestis,
que fuerunt eodem tempore, require cronicam Stephani pape quarti, et invenies
quod quesieris. His temporibus Stephano pape successit Pascalis papa primus; post
Pascalem Eugenium papa secundus; post Eugenium Valentinus papa primus, post quem
Gregorius papa quartus.

LXXX. De Helena imperatrice et Nicero, Lothario, Michaele
Curipale.


Hisque temporibus Constantinopolim Helena sola imperavit an V; Nicerus
imperavit an. VIIII. Rome Lotharius an. X. Constantinopolim Michael Curialis
imperavit an. II.

LXXXI. De Lothario Lodoici filio.


Anno Domini DCCCXL. Lotharius Lodoici filius regnavit apud Romanos an. XV. Ad hunc
Theophylus imperator Constantinopolitanus legatos misit promittens dare filiam suam Lodoico filio suo.
Sed dum ista geruntur, nature Theophylus iste concessit. Cui successit. Lotharius autem ab imperiali
benedictione Romam misit, a fratribus, scilicet Karulo Aquitanie et Lodoico Baguarie duce,
regnare volentibus impugnatus est. Divisit igitur cum eis imperium; Karolo cessit Francia et Britania,
Lodoico Bagueria et Alamania, Lothario vero Ytalia, Provincia et Lothoringia; a quo etiam sic denominata
est. Ecce magnus defectus imperii! Cum enim Karolus quasi per medium cum Greco divisisset
imperium, hic Lotharius, nepos Karoli, terciam dumtaxat partem habuit medietatis imperii.
Qui quoque tres filios habuit, Lodoicum, Lotharium et Karolum, quibus regnum, quod cessit ei,
divisit: Lodoico Ytaliam cum nomine imperatoris, Lothario Lothoringiam, Karolo Provinciam. Et
ecce maior defectus imperii, quia devenit ad terciam partem dumtaxat in tercie partis medietatis.
Demum Lotharius imperator factus est monachus. His temporibus Gregorio papa quarto successit
Sergius papa secundus.

LXXXII. De Lodoico Lotharii filio.


Anno Domini DCCCLV. Lodoicus Lotharii filius regnavit apud Romanos an. XVIII. Hunc
coronavit papa Sergius secundus, natione Romanus, sub quo Ytalia a Saracenis vastata est. Et si
vis scire et invenire de gestis, quas fuerunt his temporibus, require cronicas

Torna all'inizio