per unumquemque anni circulum in lege veteri Dominus instituisse
legatur. Quae profecto festivitates et nobis sunt, et illis pro temporum
diversitate communes. Illorum quippe sunt per carnalis observantiae
ritum, nostrae quoque nichilominus sunt per spiritalis intellegentiae
sacramentum.
Prima siquidem earum festivitas est iuge sacrificium, quod utique per
continuos dies matutinis ac vespertinis horis iubetur offerri. Ille nimirum
iugis sacrificii solemnitatem Domino celebrat, qui in caelestis eloquii
meditationibus assidue perseverat. Et quia mane lucis nostrae lex est et
prophetae, vesperum autem lucis huius, quantum ad ordinem temporum
evangelium est, sicut dicit apostolus, nos in quos fines saeculorum devenerunt .
ac lectionum studiis insudare, saecularium negotiorum pondus de
mentis cervice proicere, ad contemplanda caelestia tota cordis intentione
vacare, carnis oblectamenta contempnere, de sola spe caelestium spiritali
iucunditate gaudere. De hoc enim dicit apostolus: Relinquetur ergo sabbatismum
|
|