ipsius publici notariatus officio fideliter exercendo.
Quare fidelitati vestrae mandamus, quatenus
si in terra ipsa non est completus numerus
statutus notariorum, nostris constitutionibus
comprehensus, dicto T. fideli nostro,
tanquam publico notario ejusdem terrae,
a nostra Majestate statuto, de omnibus quae
ad ejusdem notariatus officium pertinent, ad
honorem et fidelitatem nostram decaetero
intendatis.
Cap. XXXIII.
Recipit quosdam fratres cum bonis suis sub sua
protectione.
Per praesens scriptum notum fieri volumus
universis, quod frater Heinricus, domorum
Militiae templi in Italia praeceptor,
devotus et fidelis noster, Majestati nostrae humiliter
supplicavit, ut domos in Imperio sibi
commissas, fratres, familias et bona sua sub nostra
et Imperii protectione, de nostra gratia
recipere dignaremur. Nos igitur supplicationibus
ejusdem praeceptoris favorabiliter inclinati,
suae devotionis obtentu, domos praedictas,
fratres, familias, et bona quae juste
tenent et possident, sub nostra et Imperii protectione
recipimus: speciali praesentis scripti
autoritate mandantes, et firmiter inhibentes,
sub poena gratiae nostrae, quatenus nullus sit,
qui nominatas domos, fratres et familias,
in personis, possessionibus et bonis suis ausu
|
|