Ad sextum dicendum, quod lignum vitae non erat causa per se immortalitatis,
ut ex praedictis patet, sed potius erat ut dispositio quaedam. Dispositio autem
non perducit ad effectum nisi multiplicata, sicut patet in qualitatibus activis et
passivis, quae sunt dispositiones ad formam elementi: non enim inducitur
forma elementi nisi quando perducitur materia ad intensionem qualitatum
illarum.
EXPOSITIO TEXTUS
«Operatur liberando et praeparando»; ut liberatio referatur ad expulsionem
peccati, et praeparatio ad informationem animae.
«Non tamen iustitiae habendae, vel retinendae»; contra. Supra dictum est,
quod quamvis homo non haberet unde proficere posset, habuit tamen unde posset
stare. Ergo liberum arbitrium sufficiebat ad iustitiam retinendam. - Et
dicendum, quod ab eadem causa est esse rei et conservatio eius; unde sicut esse
iustitiae gratuitae non est nisi a Deo; ita etiam et conservatio eius. Sed verum
est quod homo habens gratiam non indiget alia gratia ad eius conservationem,
et propter hoc dicitur, quod homo potest per se stare.
«Quibus respondentes, dicimus, eum quidem non tunc habuisse has virtutes
quando peccavit; sed ante, et tunc amisisse». Videtur hoc falsum: quia si quando
peccavit, non habuit, non prius amisit quam peccaret, quod videtur falsum. –
Sed dicendum, quod ante intentionem peccati habuit virtutes: sed simul ista duo
fuerunt, commissio peccati et amissio virtutis, sicut unum est instans in quo
expellitur nigredo et inducitur albedo.
«Homo ante peccatum beatissimus auram carpebat aetheream». Non est intelligendum
de patriae beatitudine, sed secundum quod beatitudo includit talem
perfectionem qualis illi statui congruebat: et capiebat auram aetheream,
inquantum fixus in divinorum contemplatione manebat.
«Atque usi fuisse concessis». Ex hoc non sufficienter probatur, quod homo in
statu illo de ligno vitae comedebat. Praeceptum enim affirmativum non obligat
ad semper; unde etsi praeceptum sibi fuerit quod lignis omnibus concessis uteretur,
potuit tamen esum alicuius eorum differre usque ad terminum sibi a Deo
praefinitum; et ideo a quibusdam non conceditur quod Magister hic determinat.
Sed quid verius sit determinari non potest; cum Scriptura non determinet, nec
ratione probari possit.
|
|