Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 128


quae, quamvis dictiones coniungat, sensum tamen disiungit, et alteram
quidem rem esse, alteram non esse significat, ut 'aut dies est
aut nox', 'vel est sanus vel est aeger'; subdisiunctiva est, quae, quamvis
voces disiunctivarum habe<a>t, utrumque tamen esse significat in
eodem vel in diverso tempore, ut 'Alexander sive Paris ivit pro Helena'
(id est Alexander, qui et Paris dicitur), 'vel legit vel scribit' (id est
legit et scribit); disertiva vel electiva, quae de duobus propositis unum
eligere et alterum refutare ostendit, ut 'malo esse dives quam pauper';
adversativa est, quae adversum convenienti significat, ut tamen quamvis
etsi, ut 'ego multum servivi tibi, tu tamen habes me hodio pro servitio,
cui conveniret praemium'; distributiva est, quae diversis diversa
distribuit, ut 'ego lego, tu vero dormis'; abnegativa est, quae adiuncta
verbo subiunctivo aliquid posse fieri ostendit, nisi sit impedimentum,
ne fiat, ut 'comedere<m>, si haberem', 'gaudeat Priamus, si audeat';
collectiva vel rationalis vel illativa, quae colligit supradicta cum ratione
vel infertur aliis praepositis, ut ergo igitur itaque, ut 'Cicero solus
Catelinam sapientia domuit: solus igitur Cicero patriam servavit';
dubitativa est, quae dubietatem significat, ut ne an; completiva
est, quae causa ornatus vel metri et nulla causa necessitatis ponitur,
ut si dicas 'Aeneas quidem pius fuit'; diminutiva est, quae diminutionem
significat, ut 'si non bizantium, saltem commoda denarium'.
<De ordine>
Quot sunt ordines coniunctionum? Tres. Qui? Praepositivus, subiunctivus
et communis.
Quot sunt coniunctiones praepositivi ordinis? Quindecim. Quae?
At, ast, aut, ac, vel, nec, neque, si, quin, quatinus, sin, seu, sive, ni, <sed>.
Quare dicuntur praepositivi ordinis? Quia semper possunt praeponi
tantum et numquam supponi in ordine orationis.
Quot sunt coniunctiones subiunctivi ordinis? Sex. Quae? Que, ve,
ne, quidem, quoque, aut<em>. Sed ex his tres sunt encleticae, hoc est

Torna all'inizio