sicut tigridibus, pardis et reliquis bestiis." Hiis dictis Alexander
iussit scribi epistulam ita continentem etc.
Responsio Alexandri ad Porum
Rex regum et dominus dominancium terrenorum Alexander,
filius dei Annonis et Olympiadis regine, Poro mandamus: Acuisti
sensus nostros pugnandi contra te et nobis audaciam tribuisti.
Quoniam dixisti Macedoniam esse omni abundancia sterilem
et Indiam omni dulcedine et fertilitate affluentem, unde
tecum toto conamine preliabimur, ut terram tuam, quam dixisti
largifluam, acquiramus. Et quia paruitate fruimur, ascendere ad
tue maiestatis culmina peroptamus. Verum quia dixisti non solum
hominibus, sed eciam diis imperare, ad te non ut cum deo, sed
ut cum homine barbaro superbia et uana gloria pleno uenimus
pugnaturi etc.
Presentacio littere Alexandri ad Porrum etc.
80. Relegens epistulam Porus iratus est ualde et congregata
multitudine militum et elephantibus multis, cum quibus Indi
pugnare consueuerant, Alexandro obuiam exiit. Erat autem
exercitus Pori magnus ualde et fortis. Habebat namque quatuordecim
milia quadrigas omnes falcatas exceptis equitibus et
peditibus et quadringentis elephantibus, in quorum dorsis lignee
turres eleuate erant, et per unamquamque turrim triginta homines
consistebant. Videntes Macedones et Persi, qui cum Alexandro
erant, multitudinem exercitus Pori, expauescentes turbati
sunt ualde tam ex multitudine hostium quam ferarum, unde
utrumque ordinatis militibus uiriliter consistebant. Alexander
autem ascendens equum suum Bucifalem ante omnes milites
suos armatus stabat, iussitque Medis et Persis, ut solummodo
primum pugne periculum attemptarent. Ipse uero cum Macedonibus
et Grecis stabat in occursum sollicite preparatus. Persi
uero ab elephantibus in tantum ledebantur, quod nullatenus
audebant coram hostibus apparere. Cum igitur Alexander sapienter
de elephantibus cogitasset, fecit statuas ferreas plurimas
fabricari et eas iussit in ignem mitti, ut feruorem redderent, et
impleuit eas carbonibus, ignis ut eorum calor nullomodo tepesceret.
Fecitque currum ferreum fabricari, qui sustineret eas,
et ante elephantes deferret eas. Has cum uiderent elephantes,
estimantes eas homines esse extenderunt promocides suas, ut
eos more solito occuparent, et statim ex calore nimio urebantur.
Redeuntesque retro nullatenus ueniebant ad pugnam; cum
uidebant homines armatos undique fugiebant. Videns hoc Porus
turbatus est ualde. Medi uero et Persi cum sagittis facientes
impetum super Indos prosternebant eos et ex utraque parte
populi multitudo currebat. Itaque per continuos dies uiginti
pugna indurauit, in quo prelio Medi et Persi angustia
nimia succumbebant. Videns Alexander illos deficere iratus est
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|