ampliamus. Tuis igitur, devotissime Princeps
noster, supplicationibus favorabiliter inclinanati,
nec minus ad exaltationem honoris sacri
Imperii nostri respectum habentes, de infra
scriptorum principum nostrorum consilio: videlicet
C. Ratisbonensis Episcopi, L. Wormatiensis
Episcopi, H. Bambergensis, et O. Brixiensis,
abbatis Campidonensis, C. Abbatis
Cliviacensis, O. ducis Moraviae, et B. Ducis
Bavariae: ducatus Austriae et Stiriae cum pertinentiis
suis et terminis, quos hactenus habuerunt,
ad nomen et honorem regium transferentes:
te hactenus praedictorum ducatuum
Ducem, de potestatis nostrae plenitudine et
magnificentia promovemus in regem, eisdem
libertatibus, immunitatibus, et juribus praedictum
regnum tuum praesentis epigrammatis
autoritate dotantes, quae deceant regiam dignitatem.
Ut tamen ex honore, quem tibi libenter
addicimus, nihil honoris et juris nostri
diadematis aut Imperii subtrahatur: quinimmo
sicut hactenus tanquam dux, princeps
et fidelis noster extiteras, sic in posterum regio
decoratus honore, tu et successores tui,
legitimi principes, fideles et devoti nobis et
successoribus nostris in Imperio perpetuo persistatis.
Nihilque propterea juri et honori Imperii,
in praedictis regno et terris tuis omnino
depereat vel decrescat, et quae hactenus habuit
in eisdem N. eo specialiter et nominatim expresso,
quod successores tui, non per electionem
praelatorum, Ducum, Comitum, aut
quorumlibet nobilium eligantur in regem, sed
semper major natu seu senior ex generatione
|
|