AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod in hoc auctoritates Philosophorum non sunt
recipiendae: quia in hoc erraverunt. Possent tamen exponi hoc modo omnes
illae auctoritates, ut dicerentur creare animas, inquantum per motum orbium
disponuntur corpora ad animae receptionem; sed hoc non est de intentione
eorum.
Ad secundum dicendum, quod quidquid est communicabile creaturae, de hoc
quod est pertinens ad perfectionem naturae eius, communicatur sibi; non autem
est verum de perfectionibus secundis; sicut non omnis homo qui receptibilis est
regiae dignitatis, a Deo factus est Rex; et sic etiam est de auctoritate creandi,
secundum illos qui dicunt, quod creatio potuit creaturae communicari.
Ad tertium dicendum, quod resistens contrarium non facit difficultatem in agendo,
nisi inquantum elongat potentiam ab actu: quia unum contrariorum quanto
est magis intensum, tanto potentia est magis remota ab actu: et ideo quod aliquid
fiat ex non ente, simpliciter est maioris virtutis quam quod fiat ex contrario:
quia in non ente simpliciter nulla potentia remanet.
Ad quartum dicendum, quod quamvis ad ultimum finem reducantur ultima per
media; nunquam tamen influentia ultimi finis alicui mediorum communicatur,
ita scilicet ut sit ultimum desideratum; et sic etiam nunquam influentia primi
agentis, quae est creatio, alicui secundorum principiorum communicari potest.
Ad quintum dicendum, quod agens proximum, ut generans, non operatur in hac
re generata, nisi educendo de potentia materiae formam. Sed operatio causae
primae est etiam in creando ipsam materiam: et ideo agens naturale proximum
est tantum generans hanc rem; sed agens primum et divinum est creans; et ex
hoc patet quod sicut operatio artis fundatur super operationem naturae,
inquantum natura praeparat arti materiam; ita et operatio naturae fundatur
supra creationem, inquantum ministrat naturae materiam.
ARTICULUS 4
Utrum aliquid aliud a Deo efficiat aliquam rem.
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod nihil aliud efficiat aliquam rem nisi Deus. Agens enim quod
agit sine medio, est perfectius quam illud quod medio indiget in sua actione.
Sed Deus est agens perfectissimum. Ergo videtur quod omnia nullo mediante
producat.
|
|