nolente et nesciente, consecravit eam. cum vero una dierum sciret me
iturum fore ad quendam locum, mei senioris iussionem implendam, paravit
adversus me insidias et tales, ut si me posset occideret, aut, si non posset,
domum in qua ipse nocte iacerem incendio concremaret. cuius nefarię adinventionis
extitit auctor Petrus monachus qui dicitur de Laurentio et cum eo
Dato de Uhberto, Teuzo de Berizo, Albertinus Adulterinus, Barocco, Petrus
Castellanus, Raino de Crescentio, Follia, Iohannes ferrarius, Rainaldus de
Iohanne de Guidone pręsbytero, Azolinus. unius denique mei archipręsbyteri
silvam incidit, ob hoc quod meum fidelem illum cognovit, que non minus
valuit quam centum libras. cępit quendam servientem meum, et quia dixit
se meum esse, abstulit ei equum et omnia vestimenta eius. pręterea decimationes
quę michi pertinent nec non et partem meam de bonis mortuorum
ubicumque valet contendit, maxime tamen in Bucciniano et Vulpiniano. his
et aliis ab eg abbate pressus adversitatibus, proclamo me super illum, quęrens
misericordiam vestram, ut non sinatis ęcclesiam meam, immo vestram
quam meam, tantis adversitatibus gravari tantisque molestiis molestari, sed
potius liberata a perturbationibus tanti perturbatoris, grates inde maximas Deo
reddamus et vobis.
His ita recitatis, quęsitum est ab advocato domini abbatis ut
domnus papa, sancta sinodo concedente, indutias permitteret ad
singula, quę Sabinensis ępiscopus conclamaverat, verius et suptilius
investigandum et respondendum. tunc benigna largitione
permissum est. aderant autem ibidem utriusque partis amici
veraciores et pacifici insectatores, qui ipsas res canonice indagantes
retulerunt domno papę, quia si per legem vel sanctos canones
iudicare vellet, ambę partes in detrimentum gravissimum
devenirent. videlicet propter violationem et destructionem altaris
et eius reliquiarum, quam primo idem episcopus Sabinensis pręsumpsit,
et propter deprędationes sive incendia, quę postmodum
domni abbatis militum exercitus fecit. nam proprietates ęcclesiarum
per acquisitionem et autenticam possessionem antiquior et
anterior per omnia inventa est huius nostri monasterii fuisse.
hoc summus pręsul certius discernens, litem ipsam proutcumque
potuit sedare fecit, et ędidit monasterio huic mirabile privilegium
suę pię confirmationis de omnium huius monasterii bonorum acquisitionibus
|
|