Disce, sed a doctis; indoctos ipse doceto.
Consideret mores suos et sui corporis dispositionem, ut ad loca apta se jtransferat. Qualis enim quis est, libenter cum talibus conversatur. Si fuerit spleneticus vel homo, qui ex qualibet occasione de facili permutetur, non vadat Ariminum vel Ravennam vel in Sardineam, quia crescente passione de natura loci moriuntur, vel qui aliis debebat medicari, medico indigebit, et proprium mutabit in alienum: quid habebit, perdet et aliud non acquiret. Consideret aegritudines abundantes in loco illo, quia sicut quaelibet terra proprias habet maneries, etiam sic et proprias habet species passionum, ut contra praedicta incommoda proprias habeat medicinas et circa illa maxime sit attentus. Cum vero terram intraverit, diligenter inquirat a populo de viro, quem fama reddiderit honestatis meliorem. Illi te committe et eius consilio regaris, quia ex eo tibi auctoritatem maximam comparabis, quia praesumitur sapiens et honestus, qui libenter cum honestis et sapientibus conversatur. Omnes ad te venientes admitte et pauperes non excludas, ut omnem ad te venientem cum denariis paucis vel multis non eicias foras. Melius est enim aliquid habere quam nihil, quia multitudo naturaliter
incepit [93ra] ab uno. Deum time, orthodoxis consentias, vitia aliorum, maxime sacerdotum et eorum, qui maiores sunt in vico, in principio, antequam radicatus sis in vico, non reprehendas, quia excludent te a conversatione fidelium. Susceptos tuos visita, de eorum <cura> assidue cogita super libros; castitatem ama; fuge multiloquium et ebrietatem,
contentionem et stultorum conversatione; iudica cum multa cautela, quia iudicium difficile; secretum tibi commissum serva; ne te credas omni spirituali; infirmos numquam aspere disponas; confessionem iniungas in exitu, si videtur graviter laborare, ne facias contra decretalem, per aliquem de suis, quod cautius fiet accepto pignore. Et si quaesierint a
te, ut solet fieri, in exitu: Quid vobis videtur? Noli statim dicere: Bene, liberabitur, ne forsan moriatur, et sic vituperarent te per totam terram et dicerent te nihil scire. Nec primum infirmum, quem acceperis in introitu
villae, accipias moriturum vel nimis graviter laborantem, quia, si non sanaretur, turpiter et damnose concluderent sicut prius, sed remissius responde sict: Graviter se habet; bene taman speramus per misericordiam Jesu Christi, nisi aliquod novum emergat, quod cogat nos emutare sententiam, quod adeo
|
|