Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 1068


EXPOSITIO TEXTUS
«Non ancillam» etc. Sciendum, quod ancilla dupliciter concupisci potest. Uno
modo ad concubitum, et sic pertinet ad sextum praeceptum; alio modo ad dominium,
et sic pertinet ad septimum.
«Audistis decem chordas psalterii». Per decem chordas Psalterii decem praecepta
legis intelliguntur. Sicut enim David egregius psaltes sono citharae et
Psalterii spiritum malum a Saul expellebat, ut dicitur 1 Reg. 16, et ursum et leonem
interfecit, ut dicitur in eodem, 17, ita Christus qui per David significatur,
corda nostra quasi Psalterium his decem praeceptis percutiens, omnium mortalium
peccatorum feras in nobis occidit, et virtutes perficit, quibus ad vitam pervenitur
aeternam, in qua cum Christo vivamus per omnia saecula saeculorum.
Amen.

Torna all'inizio