et comes propositi operis, ut totum, quod dixerimus et prosecuti fuerimus et quod
gratia tua perfecerimus, tuum sit. Quia omne datum optimum et omne donum perfectum
a te est; cuius nomen est benedictum in secula.
I. Sunt qui Ildibrandi calumpnientur ingressum, quique eius criminentur introitum.
Sed re diligenter inspecta, falsum videbitur omne, quod profertur, et quod inpudenter
magis quam prudenter opponunt. Nam, ut a viris religiosissimis didici et fama
ferente recognovi, beatae memoriae Alexandro defuncto necdum humato, clero et
populo, omni senatu pariter collecto, uno omnium voto, pari consensu, summo desiderio
violenter attractus et in mille partes discerptus a clero eligitur, a populo expetitur,
episcoporum et sacerdotum omnium suffragio confirmatur. Ut enim de eo dicamus,
quod de Cornelio Ciprianus asseruit, factus est episcopus de Deo, Christi eius
iuditio, de clericorum pene omnium - et ut verius dicam, omnino omnium - testimonio,
de plebis, quae tanc affuit, sufragio, de sacerdotum antiquorum et bonorum
virorum collegio, cum nemo ante se factus esset, cum Alexandri locus et sedes Petri
vacaret. Haec regula ordinandorum episcoporum a canonibus statuitur; a patribus
decernitur, a veteribus praefixa probatur. Quomodo non legitime dicatur promotus,
qui tam recta electionis via fuerit ordinatus? Facessat igitur obtrectatio iniquorum et
invidorum aemulatio conquiescat. Nichil video in hac parte quod noceat, quia vocatus
a Domino tanquam Aaron Romanam aecclesiam, non precio, ut praedicant, sed
Christi gratia gubernandam suscepit.
II. Hinc iam qualiter vixerit, quam sana docuerit, facile videri potest. Mox
enim ut episcopus factus est, rerum ecclesiasticarum fidelis minister et providus dispensator
civitates omnes et vicos, municipia et castella custodiri mandavit, habita servari
constituit, amissa vero et violenter ablata recuperari sategit. Fecit sibi militum
copiam, non ob inanem, ut aestimant, gloriam, sed ad propagandam Romanam ecclesiam,
quae a Normannis vim passa et a caeteris finitimis conculcata in nichilum
videbatur pene redacta. Unde factum est, ut quotquot eam leserant, quicumque bona
eius pervaserant, terrerentur. Factique sunt milites domni Ildebrandi omnibus per
circuitum gentibus et populis in stuporem; cotidianisque laboribus, bellis, discursibus,
paucis non dicam annis, sed mensibus averterunt hostes, receperunt castella et urbes,
domuere rebelles, nullusque tam audax et temerarius habebatur, qui bona Petri contingere
non timeret. Viduarum interim et pupillorum defensor, orphanorum adiutor,
pauperum advocatus, omnia, quae habere poterat, in egenos et debiles, miseros et inopes
erogabat. Ieiuniis intentus, orationibus occupatus, legendi studiis deditus, corpus
suum templum fecerat Christi. Nam somni avidus quietem arcebat. Patiebatur loetus
esuriem, cum cibis exquisitissimis habundaret. Perferebat sitim caeteraque incommoda
corporis, cum ad nutum cuncta suppeterent. Fugiant alii praesentiam hominum,
devitent consortia mulierum, declinent frequentiam urbium, solitudines adeant, invia et
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|