IIIIor sunt scriptores scribentes omnia verba que dicit ipse
Rex. Ante cuius conspectum stant barones sui, multique alii
innumerabiles, nullus quorum loqui auderet ullo modo nisi a magno
domino peteretur, illis etiam istrionibus exceptis qui suum
dominum vellent letificare. Hii tamen istriones nichil aliud facere
audent nisi secundum quod ipse Rex eis imposuit.
5. Ante portam ipsius palacii stant barones custodientes
et videntes ne aliquis limen tangat, quod si aliquis facere
reperiretur, ipsi eum acriter verberarent.
6. Cum autem dominus ipse magnus aliquod convivium facere
vult fieri, secum habet IIIIor millia barones, cum coronis
in capite sibi in convivio servientes, et quilibet talem vestem
in dorso habet quod solum perle que sunt super quamlibet
vestem plus valent quam XV millia florenorum.
7. Curia ipsius optime ordinata est, videlicet per decennarium,
centenarium et millenarium. Unde omnes inter se taliter
sunt ordinati et sibi invicem respondentes, quod de suis officiis
nec de aliquo alio nunquam defectus invenitur.
8. Ego Fr. Odoricus ibi fui bene tribus annis in hac sua civitate,
et multociens in istis suis festis presens fui. Nam nos fratres
Minores in hac curia sua habemus locum deputatum, et nos
sic semper opportet ire et dare sibi benedictionem nostram.
Unde diligenter pecii et inquisivi a christianis, saracenis, cunctisque
aliis ydolatris, a nostris etiam conversis ad fidem, quia
in illa curia sunt magni barones aspicientes solum ad personam
Regis, et hii omnes uno ore locuntur dicentes, quod ystriones
|
|