Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 14


desunt ei successores usque in presentem diem, sed diu est quod
cepit caligare luminibus. An non caligat luminibus in successoribus
suis, quorum oculos non collirium compunctionis illustrat, sed terrene
cupiditatis pulvis deterius quam seculares obnubilat? Quid vero
est quod Ysaac magis quam Jacob Esau diligebat, nisi quia ordo
ipse qui primo institutus agnoscitur, tales vult habere per prioratus
filios, qualis erat Esau, qui oneratus venationibus veniebat ad patrem?
Sed quantum hoc displiceat matri gratie, quis nesciat? Nonne
illa est que dicit in Christo, gratis accepistis, gratis date?. Sedent

Torna all'inizio