Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 152


XXI. Que sit pietas proposita
et qualiter ipsa pacem nutriat Ierusalem.
Pietatem vero, qua pacem Ierusalem nutriri diximus, opera misericordie
credere debemus, quibus temporalium sive spiritualium bonorum
penuria in invicem fraterna caritate succurrimus. De quibus dictum est:
Rogate que ad pacem sunt Ierusalem. Quasi: O vos sedes domini,
iudices scilicet, qui sedetis in iudicio, rogate interrogantes eam, que sunt, id
est valent, ad pacem nutriendam Ierusalem. Ex quo latenter innuitur, quod
illi, qui sedebunt super sedes duodecim iudicaturi duodecim tribus Israel
potissimum de operibus pietatis, utrumne scilicet ea vicissim sibi
impenderint homines, examinando disquirent, verbi causa in predicatoribus
et plebibus, an videlicet hii, quibus seminata spiritualia sunt, colonis
id est predicatoribus, carnalia metenda tradiderint, et retro, si illi, quia
plebibus suis carnalis sustentationis stipendia receperant, eas spiritualium
escarum reficere alimoniis studuerint. Sunt enim pastores ecclesiarum
negotiatores quidam cum populo credentium mercimonia necessaria
contrahentes, quibus dicitur: Negotiamini, dum venio. Quemadmodum
enim mercatores de aliis regionibus in forum cum aliis conveniunt suas
cum ipsis merces utiles permutantes eis dando quedam, quibus illi opus
habent, et ab eis recipiendo, quibus ipsi perindigent, sic et prelati cum suis
subditis facere credendi sunt.
Si tamen quod sit hoc forum distinctius exquiratur: Forum istud
ecclesia est, in quam tamquam in quemdam locum medium de diversis
nationibus in unum conveniunt, sed precones dei illuc de montibus, id est
alto virtutum culmine, adveniunt, subiecti de convallibus, hoc est inferiore
et terrena conversatione, ad id conscendunt. Quod forum veritas in
Evangelio signavit dicens: Cui similem estimabo generationem istam?
Similis est pueris ludentibus in foro, qui
sibi coequalibus improperanter
dicunt: Cantavimus vobis et non saltastis; lamentavimus et non planxistis.

Torna all'inizio