habui quod illi tum primum instituto opportune affuissem. Si igitur
ea quae tunc vir ille ornatissime ac disertissime de romanae linguae
reparatione est locutus quaeque postea, eo petente, a Baptista, Guarini
filio, in eandem sententiam breviter et accurate disputata sunt
audire vultis, ut diligentius potero subiiciam: nam quid ipse de ea re
sentiam neque vos, ut dixi, requirere oportet neque expectare.
IULIARIUS Iam vero istud ipsum quale sit vehementer cupimus
cognoscere, Sabellice, quum ob eorum qui illa disseruerunt praecipuam
auctoritatem, tum quia, nisi tu probasses, nullis adduci precibus
potuisses ut relatu digna iudicares. Perge igitur, si placet, et
quid tantorum hominum sit iudicium fac, precor, intelligamus;
nam quod ad nos attinet, tam libenter ista ex te audire parati sumus
quam si illos ipsos qui de ea re disseruerunt audiremus.
SABELLICUS
Incipiam ego, quando ita placet, amicorum optimi, ac primum
omnium illud dicam, quod me maxime in Prunulo delectavit, usum
fuisse virum illum, ut natura est non infaceta facilique ad omnia
excogitanda ingenio, translatione in dicendo valde rei accommodata,
quippe qui in hunc ferme modum sit exorsus, ut diceret videri
sibi ea quae Romani senonico dicuntur bello passi simillimum
quendam habuisse exitum huic quem latinae litterae post longissimum
annorum circuitum fuissent sortitae.
Disiectis, inquit, ad Aliam flumen romanis legionibus, in praeceps
omnia abiere, non dux ullus, non imperium adesse non arma
non circa urbem praesidia quae saevissimi hostis impetum distinerent.
Quin repente omnibus solutis, nihil ex tanto nuper imperio
praeter umbram nominis ac collem unum cum modico praesidio
superfuit, pauci seniorum qui ab superbo et irato victore sunt in
rostris reperti ferro occubuere. Caeteri sine imperio sine nomine
disiecti, procul patria procul Penatibus vagi devii extorres sine
cultu sine hospitio errare. Saevire interim Galli, tecta incendere,
parietes disturbare, nihil sanctum nihil intactum relinquere, minari
romano nomini excidium ac simul intentare, mutari iccirco rerum
omnium facies, nihil ex tam potenti nuper populo nisi nomen superesse;
barbari omnia publica omnia privata praeter arcem possidere.
Deploratam vulgo crederes rem romanam, nullam rempublicam,
nullum imperium in ea urbe amplius futurum. Instare dira
|
|