Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 92


facilius resitere hostibus, aut certe reconciliari. Ipse vero Beneventum secedens, monachice
tonsoratus, habitum induit.
Nam neque dux, neque Boamundus, quia vicissim, utrumque foedere rupto, ludificaverat,
amici erant: ob quam rem comes et Robertus Loretelli, jam a duce terram eius sibi datam
iri expetentes, facilius obtinuerant. Comes vero milites suos, Rodulpho Loretelli ductore,
super Adam mittens, diutinis incursionibus aliquanto tempore repugnantem, tandem penuria
afficit. Qui, cum videt se ulterius ferre nequire palatium suum et omnes meliores domos
nocte, ubi oppugnabatur, incendio destruens, castro relicto, recessit anno Verbi incarnati
MLXXXVII[I]. Comes vero et Rodulphus Loretelli, terram eius - a duce ut concessa
erat - inter se dividentes, deinceps utpote sua sorte sunt.
XII. - Igitur comes Rogerius, omni Sicilia adversum se - foedere composito - sedata,
excepto quod Notenses, quo uxor Benarvet cum filio transfugerat, et Buterenses adhuc
pro posse incassum recalcitrabant, exercitu admoto, Buterum obsessum vadit, anno Dominicae
incarnationis MLXXXVIII, inchoante aprili. Prudenterque armata manu, hostiliter
undique vallans, aliquanto tempore inclusos diversis calamitatibus afflixit.
XIII. - Sed dum, machinamentis ad castrum affligendum apparatis, attentius insudaret,
legatus papae Urbani, cum literis ab ipso sigillatis adveniens, nunciat eundem apostolicum
virum Siciliam intrasse, eique, ut apud Traynam sibi locutum occurrat, mandare, eum, longo
itinere fatigatum - a Terracina enim digrediens, adveniebat - prae lassitudine corporis
et montuosis saltibus adhuc interpositi itineris progredi nolle. Comes vero, quid potissimum
ageret sollicitus - nam sedem belli deserere damnosum ducebat - papae vero, qui a tanto
intervallo locorum ad se veniebat, non occurrere, modico itineris interposito, indignum, ut
catholicus vir, aestimabat. Tandem consilio - vir prudens - accepto, agit ut neque sedem
belli deserat, neque apostolico non occurrendo inobediens existat. Exercitu nempe fidelibus
suis - prudentibus viris et talibus negotiis peritis - delegato, hostes infestare instruit; ipse,
cum paucis, se invitanti apostolico obvius apud Traynam occurrit, laetique ad invicem,
alter ab altero cum summa veneratione excipitur. Hic ab illo apostolica benedictione sub
vice Mariae, illo ab isto in his, quae corpori necessaria erant, obsequiis Marthae, in crastinumque
summo diluculo convenientes, agunt ad invicem de negotio, quod apostolicum accessisse
compulerat.
Nam idem apostolicus ante paucos menses Alexium, imperatorem Constantinopolitanum,
per Nicolaum, abbatem Criptae-ferratae, et Rogerium diaconum conveniens paterna increpatione
submonuerat, quod christianis latinis, qui in sua provincia morabantur, azymo immolari
interdixerat, praecipiens in sacrificiis, more Graecorum, fermentato uti, quod nostra
religio omnino non habet. Imperator vero, increpationem eius humiliter suscipiens, invitat
eum per eosdem legatos chartulis, aureis literis scriptis, ut, veniens cum eruditis catholice

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio