ab urbis excidio se temperaturum spopondit, precipiens
stratigoto et iudicibus, ut quotquot de numero coniuratorum in
urbe remanserant ad se vinctos perducerent. At illi paucos ei
viros, quasi dissensionis principes, tradiderunt, quos ipsa die iussit
suspendi. Inter eos autem vir quidam eidem supplicio deputatus,
iudicio totius fere civitatis innoxius, qui, ut communis
civium erat assertio, non modo contra regem nemini prestiterat
iusiurandum, sed nec unquam in urbe visus fuerat seditiose quicquam
egisse. Verum Matheus notarius, iurgiorum iniurias ab
illo propinquis suis illatas atrociter ulcisci desiderans, falso suggesserat
regi totius eum mali quod Salerni gestum fuerat caput
et principium extitisse, cuius statim innocentia manifestis est
indiciis declarata, et evidenter apparuit aliquid fuisse contra iusticiam
perpetratum, quod iusti rerum omnium iudicis oculos offendisset.
Cum enim adeo serenus esset aer ut nullum prorsus
in eo nubis vestigium appareret, tanta repente tempestas exorta
est, tonitrua, choruscationes et imbrium inundatio subsecuta, ut
per totum exercitum instar rapidissimi torrentis aqua decurreret,
et tam ipsius regis, quam ceterorum omnium tentoria, paxillis
avulsis ruptisque funibus, procella subverteret; tantusque regem
et universum exercitum terror invasit, ut rerum omnium iactura
posthabita, cogerentur de salute propria desperare. Illud etiam
ad eius rei vindictarn plerique referunt, quod postmodum Mathei
notarii propinquis accidit, non sine totius dispendio civitatis.
Nam cum idem Matheus adolescentem quemdam neptis sue
nuptias recusantem auctoritate metuque curie coegisset, et ad
contrahenda sponsalicia corrogati de maioribus civitatis cum uxoribus
plurimi convenissent, repente corruens domus, viros nobiles
ac mulieres circiter .LX., cum ipsa puella que nuptui tradebatur,
|
1
5
10
15
20
25
|