Desiderius abbas Casinensis: Dialogi de miraculis Sancti Benedicti

Pag 1131


igneam e cella, in qua infirmi fratres quiescere erant soliti, exeuntem caelumque tendentem.
Quae statim nuntium monasterium subire praecepit, qui studiose inquireret, si aliquis
ex infirmis fratribus in cella illa degentibus ex hoc mundo migrasset. Tum is, qui
missus fuerat, nuntius perniciter montem ascendit, monasterium intravit, domum infirmorum
adiit atque Stephanum religiosum monachum defunctum repperit. Et studiosius
inquirens invenit eum ea hora emisisse animam, qua columna ignea ab ancilla Dei visa
est celsa penetrare polorum.
8. Alter quidam in iam dicto nostro monasterio Iohannes Veneticus dictus est mirae
patientiae, oboedientiae ac humilitatis monachus, qui quanti meriti apud Iesum Christum
dominum fuerit, suum post obitum manifestissime claruit. Cum quidam frater, cuius
nomen a memoria excidit, casu in inguine crepuisset, ita ut interiora eius membrano
dirupto inter carnem et corium dilaberentur, sepulcrum ipsius adiit ac se super illud
prosternens lacrimis gemitibusque, ut pro se Dominum precaretur, ex intimo cordis postulabat
affectu, procul dubio credens eius meritis se posse sanitatem recipere, qui in hac
vita positus omnipotenti Domino totis cum viribus studuit deservire. Cum igitur aliquantulum
super sepulcrum eius orans incubuisset, ita restitutus est sanitati, ut languoris
pristini nec ullum quidem in eo indicium remansisse videretur.
9. Smaragdus monachus, qui adhuc superest et in nostro monasterio commoratur,
retulit michi, quod narro, quod a Leone venerabili presbytero, avunculo scilicet suo, se
audisse referebat, de Antonio monacho atque presbytero, qui secularibus ac divinis litteris
haud mediocriter eruditus, ab adolescentia usque ad vitae exitum in saepe dicto monasterio
degens, omnibus pene in hac provincia notus extitit. Qui dum quodam tempore casu
accidente, sicut praedictus presbyter ex ore illius accepit, loco in secretiori crepuisset
et languore crescente cotidie vehementer fatigaretur, medicum, a quo secari vel exuri deberet,
si quo modo posset sanitatem recipere, conducere meditabatur. Timebat tamen,
si secaretur a medico, ut multotiens evenire solet, ne forte moreretur; et rursus, si non
secaretur, sedulum sustinere dolorem, quod est ipsa morte deterius, periculosius sibi
videbatur. Igitur cum intra se haec diutius agitaret, unum sibi fore remedium credidit,
ut ad sepulcrum beati Benedicti pergens ipsius misericordiam imploraret, sperans se eius
patrocinio posse salvari, sub cuius magisterio se recedens a seculo devotissime contulerat.
Statim igitur ecclesiam intravit ac se coram altari humiliter prosternens diutius oravit,
ut omnipotens Deus meritis tanti patris salutem sibi conferre dignaretur. Expleta vero
oratione e pavimento, in quo prostratus iacuerat, surrexit atque ex crepidine altaris pulverem
collegit et ligans in panno loco, in quo patiebatur, superimposuit; atque die altero ita
sanus repertus est, ut nec signum quidem praeteritae infirmitatis in eo omnimodo remaneret.
10. De Paulo sanctae conversationis monacho, quod a fratribus, qui adhuc in hac
praesenti vita vivunt et eum optime norunt, audisse me memini, referre curabo. Cum
idem Paulus salutis suae causa nostrum ad coenobium devenisset, a Theobaldo abbate,
religioso videlicet viro, qui tunc fratribus honestissime praeerat, devote susceptus est.
Quem venerabilis pater in monasterio beati patris Benedicti, quod intra Capuanam
urbem constructum est, habitare praecepit. Qui postquam ad eundem locum pervenit,
ita se sub sanctae institutionis regula constrinxit, ut ob hoc omnibus mirabilis haberetur.
Sed omnipotens, misericors ac pius Deus, quantum sibi eius digna conversatio in hac
vita placuerit, illius post obitum ostendere est dignatus. Cumque in eodem monasterio
religiosam, honestam ac dignam Deo conversationem exercens aliquantos explesset annos,

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45
Torna all'inizio