qui temperate diuiciis perfruitur. Vnde, si laudandus esset uir
in angustia positus, tunc oppressi, ceci et leprosi deberent
semper super alios omnes commendari. Dixistis eciam, quod
uestre femine non ornantur, quia ornamenta non habent nec
ullatenus meliora habere possunt. Interum adulteria non committitis,
sed semper in castitate manetis. Et quomodo fornicabuntur,
qui non comedunt nec bibunt, unde oriatur luxuria? Vos
autem non comeditis nisi herbas sicut porci et famen non
expellitis. Et ideo nullum potestis habere habitum coeundi. Studium
discendi non habetis nec misericordiam queritis. Et hec omnia
cum bestiis retinetis, quia sic a natura non habent, ut aliquod
bonum senciant, ita ut in bono aliquo delectantur. Nobis autem
racionabilibus, qui liberum habemus arbitrium ab ipsa natura,
multe blandicie sunt concesse. Impossibile enim est, ut mundi
machina possit absque mutabilitate consistere. Humana siquidem
uoluntas mutabilis est, que cum celi mutacione mutatur, quoniam
sincerus dies sinceram reddit mentem hominis gaudentis. Tenebrosa
autem dies tristem reddit sensum hominis et obscurum et
similiter per diuersas etates uariatur. Infancia siquidem in simplicitate
letatur, iuuentus presumcione et senectus stabilitate omnimode
gratulantur. Multa delectabilia uisui nostro occurrunt.
Alia per uisum contemplamur, alia percipimus per auditum,
alia trahimus per odorem, alia excutimus per tactum, et per
gustum alia saporamus, de terra eciam bonos fructus attrahimus,
de mari pisces et de aere uolucres deliciis gratulamur. Ego
autem secundum meam opinionem iudico, quod uita et mores
uestri a stulticia magis quam a sapiencia retrahatur." 101. Recepta
epistula Digdimus statim scripsit Alexandro hoc modo etc.
Littera Digdimi ad Alexandrum etc.
"Digdimus, Bragmanorum rex didasculus, Alexandro salutem.
Non habitamus in seculo tamquam semper moraturi, sed sicut
peregrinantes, quia superueniente morte pergimus ad alias habitaciones.
Nunc manemus in tabernaculis peccatorum. Nullum furtum
facimus et pro nostra consciencia in publicam presenciam
non eximus. Non reputamus esse deos, nec contra deum inuidiam
cogitamus. Deus, qui omnia creauit, in mundo multas rerum
uarietates constituit et dedit homini liberum arbitrium, ut de
omnibus, que sunt in mundo, recte prouideat et discernat. Qui
ergo peiora dimiserit et meliora secutus fuerit, non deus est,
sed dei uocatur amicus. Dat nobis igitur, quod sancte et continenter
uiuamus. Cur dicitis, quod aut dii sumus, aut contra
deum inuidiam cogitamus? Hec siquidem suspicio, quam de nobis
habetis, uos tangit. Nam cum ex multis prosperitatibus, quas
habetis, sitis nimis superbia turgidati, corpora uestra gloriosis
uestibus exornatis, mittitisque in digitos uestros annulos. Sed
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|