Noveris me, frater, per Dei gratiam plena corporis incolumitate vigere,
quod de te ac nostris omnibus audire, sed plus videre iugiter concupisco, de
tua, licet exilis fructus, promotione letatus, que ab importuna te subiectione
Casinensium liberavit, sed vita comite dominis et amicis nostris provehi
poteris auctore Domino ad maiora. Passum etenim, si bene cogites, difficilem,
propter multiplicis difficultatis obicem, transivisti, quo transito non
absque forsitan invidia plurimorum patet tibi facile sicut spero ad altiora
progressus, temporalis pinguedinis promissivus, dummodo super pauca
fidelis dispensator existas, et super talento tibi credito prudenter exercites
curas tuas. Laudo igitur et consulo bona fide, ut sapienter agas in omnibus,
ita quod a Deo meritum et laudem ab hominibus assequaris et quod
… monachum habeas ex virtute gratitudinis efficaciter commendatum.
Eidem idem Stephanus.
Postquam, per Dei gratiam et favorem regium, perpetuam es provisionem
adeptus, laudo et consulo, ut bona temporalia in tuis manibus non
liquescant, nec longi temporis victum brevis hora consumat, pauperibus
et maxime vicinis tuis te patrem misericordem ostendas, ut voceris merito
abba pater.
|
|